# De Mirabilibus Mundi 1.149-151

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.149-1.151. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.149

23 Hyaenam quoque mittit Africa, cui cum spina riget collum continua unitate flectique non quit nisi toto corporis circumactu. Multa de ea mira: primum quod sequitur stabula pastorum et auditu assiduo addiscit uocamen quod exprimere possit imitatione uocis humanae, ut in hominem astu accitum nocte saeuiat. 24 Vomitus quoque humanos mentitur falsisque singultibus sollicitatos sic canes deuorat; qui forte si uenantes umbram eius dum sequuntur contigerint, latrare nequeunt uoce perdita. Eadem hyaena inquisitione corporum sepultorum busta eruit. Praeterea pronius est marem capere; feminis enim ingenita est callidior astutia. 25 Varietas multiplex inest oculis colorumque mutatio. In quorum pupulis lapis inuenitur, hyaeniam dicunt, praeditum illa potestate, ut cuius hominis linguae fuerit subditus, praedicat futura. Verum hyaena quodcumque animal ter lustrauerit, mouere se non potest; quapropter magicam scientiam inesse ei pronuntiauerunt. 26 In Aethiopiae parte coit cum leaena, unde nascitur monstrum: corocottae nomen est. Voces hominum et ipsa pariter adfectat. Numquam cohibet aciem orbium, sed in obtutum sine nictatione contendit. In ore gingiua nulla, dens unus atque perpetuus, qui ut numquam retundatur, naturaliter capsularum modo clauditur.
27 Inter ea quae dicunt herbatica eadem Africa onagros habet, in quo genere singuli inperitant gregibus feminarum. Aemulos libidinis metuunt. Inde est quod grauidas suas seruant, ut expositos mares, si qua facultas fuerit, truncatos mordicus priuent testibus, quod cauentes feminae in secessibus partus occulunt.
28 Africa serpentibus adeo fecunda est, ut mali huius merito illi potissimum palma detur. Cerastae praeferunt quadrigemina cornicula, quorum ostentatione ueluti esca inlice sollicitatas aues perimunt; nam reliqua corporis de industria harenis tegunt nec ullum indicium sui praebent, nisi ex ea parte qua inuitatis dolo pastibus necem praepetum aucupentur. 29 Amphisbaena consurgit in caput geminum, quorum alterum loco suo est, alterum in ea parte qua cauda; quae causa efficit ut capite utrimque secus nitibundo serpat tractibus circulatis. 30 Iaculi arbores subeunt, e quibus ui maxima turbinati penetrant animal quodcumque obuium fortuna, fecerit. Scytale tanta praefulget tergi uarietate, ut notarum gratia uidentes retardet et quoniam reptando pigrior est, quos adsequi non quit, miraculo sui capiat stupentes. In hoc tamen squamarum nitore hiemales exuuias prima ponit. 31 Plures diuersaeque aspidum species, uerum dispares effectus ad nocendum: dipsas siti interficit; hypnale quod somno necat, teste etiam Cleopatra emitur ad mortem. Aliarum uirus quoniam medellas admittit, minus famae meretur. 32 Haemorrhois morsu sanguinem elicit et dissolutis uenarum commerciis quicquid animae est euocat per cruorem. Prester quem percussit, distenditur enormique corpulentia necatur extuberatus. Ictus sepium putredo sequitur. 33 Sunt et ammodytae, est et cenchris, elephantiae, chersydri, chamaedracontes. Postremo quantus nominum tantus mortium numerus. Nam scorpiones scinci lacertaeque uermibus, non serpentibus adscribuntur. 34 Monstra haec si sibilant, clementius feriunt. Habent adfectus: non temere nisi coniuges euagantur; capto altero uel occiso uter superfuerit efferatur. Subtiliora sunt capita feminis, alui tumidiores, pestis nocentior. Masculus aequaliter teres est, sublimior etiam mitiorque. 35 Igitur anguibus uniuersis hebes uisus est. Raro in aduersum contuentur, nec frustra, cum oculos non in fronte habeant, sed in temporibus, adeo ut citius audiant quam aspiciant.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
