# De Mirabilibus Mundi 1.155-157

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.155-1.157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.155

44 Maior Syrtis ostentat oppidum, Cyrenas uocant, quod Battius Lacedaemonius olympiade quinta et quadragesima, rege Marcio res Romanas tenente, anno post Troiam captam quingentesimo octogesimo sexto condidit; quae domus Callimacho poetae fuit patria. 45 Inter hoc oppidum et templum Hammonis milia passuum CCCC sunt. Templo fons proximat Soli sacer, qui humoris nexibus humum stringit, fauillam etiam in caespitem solidat. 46 In qua gleba non sine miraculo lucus emicat undique secus agris arentibus. Illic et lapis legitur, Hammonis uocant cornum; nam ita tortuosus est et inflexus, ut effigiem reddat cornus arietini; fulgore aureo est, praediuina somnia repraesentare dicitur subiectus capiti incubantium. 47 Et arbor est melopos nomine, ex qua profluit lentus umor, quem a loco hammoniacum nominamus.
48 Apud Cyrenenses praeterea sirpe gignitur odoratis radicibus, uirgulto herbido magis quam arbusto; cuius e culmo exudat aestatis tempore pingue roscidum idque pascentium hircorum inhaeret barbulis; ubi cum arefactum inoleuit guttis stiriacis, legitur ad usum mensarum uel medellae magis. 49 Dictum est primum lac sirpicum, quoniam manat in modum lacteum; deinde usu deriuante laser nominatum. Quae germina initio barbaricae inpressionis uastatis agris, postea ob intolerandam uectigalis nimietatem ferme penitus ipsi accolae eruerunt.
50 Cyrenis ab laeua Africa est et a dextra Aegyptus, a fronte saeuum et inportuosum mare, a tergo barbarorum uariae nationes et solitudo inaccessa, quae basiliscum creat, malum in terris singulare. 51 Serpens est paene ad semipedem longitudinis, alba quasi mitrula lineatus caput, nec hominis tantum uel aliorum animantium exitiis datus, sed terrae quoque ipsius, quam polluit et exurit, ubicumque ferale sortitur receptaculum. Denique extinguit herbas, necat arbores, ipsas etiam corrumpit auras, ita ut in aere nulla alitum inpune transuolet infectum spiritu pestilenti. 52 Cum mouetur, media corporis parte serpit, media arduus est et excelsus. Sibilum eius etiam serpentes perhorrescunt et cum acceperint, fugam quaeque quoquo potest properant. 53 Quicquid morsu eius occiderit non depascitur fera, non attrectat ales. Mustelis tamen uincitur, quas illic homines inferciunt cauernis in quibus delitescit. Vis tamen ne defuncto quidem deest. Denique basilisci reliquias amplo sestertio Pergameni conparauerunt, ut aedem Apellis manu insignem nec araneae intexerent nec alites inuolarent.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
