# De Mirabilibus Mundi 1.158-160

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.158-1.160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.158

54 Circa extimum Syrtium cornum Bernicen ciuitatem adluit Lethon amnis, inferna ut putant exundatione prorumpens et apud pristinos uates latice memoratus obliuionis. Hanc Berenice muniuit quae Ptolemaeo tertio fuit nupta et in maiori Syrti locauit.
55 Omne autem latifundium quod inter Aegyptum Aethiopiam Libyamque diffunditur, quacumque lucis opacum est, uarium impleuit simiarum genus. Nec quisquam offensus nomine cognitionem grauetur. 56 Enimuero operae pretium est nihil omittere in quo naturae spectanda sit prouidentia. Plebes simiarum in his est quas passim uidemus non sine ingenio aemulandi, quo facilius in manus ueniunt; nam dum auide uenantium gestus adfectant, relicta consulto uisci unguilla, quod mendacio factum uident, oculos suos oblinunt: ita uisu obducto pronum est eas corripi. 57 Exultant noua luna, tristes sunt cornuto et cauo sidere. Inmoderate fetus amant, adeo ut catulos facilius amittant, quos impendio diligunt et ante se gestant, quoniam neglecti pone matrem semper haerent. 58 Cercopitheci caudas habent: haec sola discretio est inter prius dictas. Cynocephali et ipsi sunt e numero simiarum, in Aethiopiae partibus frequentissimi, uiolenti ad saltum, feri morsu, numquam ita mansueti, ut non sint magis rabidi. 59 Inter simias habentur et sphinges, uillosae comis, mammis prominulis ac profundis, dociles ad feritatis obliuionem. 60 Sunt et quas uocant satyros, facie admodum grata, gesticulatis motibus inquietae. Callitriches toto paene aspectu a ceteris differunt: in facie barba est, lata cauda. Has capere non est arduum, sed proferre rarum; neque enim uiuunt in altero quam in Aethiopico, hoc est suo caelo.
XXVIII. 1 Inter Nassamonas et Trogodytas gens Amantum est quae salibus domus extruunt; quos in modum cautium e montibus excitatos ad usum aedium caementiciis nectunt struicibus. Tanta ibi huiusce uenae copia est, ut tecta faciant e salinis. 2 Isti sunt Amantes, qui commercium cum Trogodytis habent carbunculi gemmae. Citra Amantas propiores Nassamonibus Asbytae lasere uiuunt. Hoc aluntur, hoc illis edule est.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
