# De Mirabilibus Mundi 1.167-168

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.167-1.168. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.167

Aethiopia omnis ab oriente hiberno ad occidentem hibernum tenet. Quicquid eius est sub meridiano cardine, lucis nitet, qui maxime uirent hieme. A media parte mons editus mari inminet, ingenuo igni per aeternum feruidus et in quiete iugis flagrantibus; 15 inter quae incendia iugis aestus draconum magna copia est. Veris draconibus ora parua et ad morsus non dehiscentia et artae fistulae, per quas trahant spiritus et linguas exerant; quippe non in dentibus uim, sed in caudis habent et uerbere potius quam rictu nocent. 16 Exciditur e cerebris draconum dracontias lapis, sed lapis non est nisi detrahatur uiuentibus; nam si obeat prius serpens, cum anima simul euanescit duritie soluta. Vsu eius Orientis reges praecipue gloriantur, quamquam nullum lenocinium artis admittat soliditate et quicquid in eo nobile est, non manus faciant nec alterius quam naturae candor sit quo reluceat. 17 Auctor Sotacus gemmam hanc etiam uisam sibi scribit et quibus intercipiatur modis edocet. Praestantissimi audacia uiri explorant anguium foueas et receptus; inde praestolati ad pastum exeuntes praeteruectique percitis cursibus, obiciunt gramina medicata quantum potest ad incitandum soporem; 18 ita somno sopitis capita desecant et de manubiis praecipitis ausi praedam reuehunt temeritatis.
19 Quae locorum Aethiopes tenent feris plena sunt, e quibus quam nabun uocant nos camelopardalim dicimus, collo equi similem, pedibus bubulis, capite camelino, nitore rutilo, albis maculis superspersa. 20 Animal hoc Romae circensibus dictatoris Caesaris primum publicatum. Iisdem ferme temporibus illinc exhibita monstra sunt, cephos appellant, quorum posteriores pedes crure et uestigio humanos artus mentiuntur, priores hominum manus referunt; sed a nostris non amplius quam semel uisa sunt. 21 Ante ludos Cn. Pompeii rhinocerotem Romana spectacula nesciebant; cui bestiae color buxeus, in naribus cornu unicum et repandum, quod subinde attritum cautibus in mucronem excitat eoque aduersus elephantos proeliatur, par ipsis longitudine, breuior cruribus, naturaliter aluum petens, quam solam intellegit ictibus suis peruiam.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
