# De Mirabilibus Mundi 1.169-171

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.169-1.171. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.169

22 Iuxta Nigrim fluuium catoblepas nascitur modica atque iners bestia, caput praegraue aegre ferens, aspectu pestilenti; nam qui in oculos eius offenderint, protinus uitam exuunt. 23 Formicae ibi ad formam canis maximi harenas aureas pedibus eruunt, quos leoninos habent; quas custodiunt, ne quis auferat, captantesque ad necem persequuntur. 24 Eadem Aethiopia mittit lycaonem: lupus est ceruice iubatus et tot modis uarius, ut nullum colorem illi dicant abesse. 25 Mittit et parandrum, boum magnitudine, bisulco uestigio, ramosis cornibus, capite ceruino, ursi colore et pariter uillo profundo. Hunc parandrum adfirmant habitum metu uertere et cum delitescat fieri adsimilem cuicumque rei proximauerit, siue illa saxo alba sit, seu frutecto uirens, siue quem alium modum praeferat. 26 Faciunt hoc idem in mari polypi, in terra chamaeleontes; sed et polypus et chamaeleon glabra sunt, ut pronius sit cutis laeuitate proximantia aemulari; in hoc nouum est ac singulare hirsutiam pili colorum uices facere. Hinc euenit ut difficulter capi possit.
27 Aethiopicis lupis proprium est, quod in saliendo ita nisus habent alitis, ut non magis proficiant cursu quam meatu; homines tamen numquam impetunt. Bruma comati sunt, aestate nudi: thoas uocant. 28 Hystrix quoque inde loci frequentissima, erinacii similis, spinis tergum hispida, quas plerumque laxatas iaculatione emittit uoluntaria, ut assiduis aculeorum nimbis canes uulneret ingruentes. 29 Illius caeli ales est pegasus, sed haec ales equinum nihil praeter aures habet. Tragopan quoque auis maior aquilis, cornibus arietinis praeferens armatum caput.
30 Aethiopes legunt cinnamum. Id frutectum situ breui nascitur, ramo humili et represso, numquam ultra duas ulnas altitudinis; quod gracilius prouenerit eximium magis ducitur; quod in crassitudinem extuberatur despectui est. 31 Verum legitur per sacerdotes hostiis prius caesis; quae cum litauerint, obseruatur ut messis nec ortum solis anticipet nec egrediatur occasum. Quisquis principatum tenet, sarmentorum aceruos hasta diuidit, quae sacrata est in hoc ministerium; atque ita portio manipulorum soli dicatur: quae si iuste diuisa est, sponte incenditur.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
