# De Mirabilibus Mundi 1.17-18

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.17-1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.17

62 Ante omnia subolem cogitantibus sternutatio post coitus cauenda, ne prius semen excutiat inpulsus repentinus, quam penetralibus se matris insinuet umor paternus. Quod si natalis materia haeserit, decimus a conceptu dies dolore grauidas admonebit. Iam inde incipiet et capitis inquietudo, et caligine uisus hebetabitur; ciborum quoque fastidiis stomachi claudetur cupido. Conuenit inter omnes, corda primum ex uniuersa formari carne, eaque in diem quintum et sexagesimum crescere, dein minui; at ex ossibus spinas. 63 Plane si corpusculum in marem figuretur, melior est color grauidis et pronior partitudo uteri, denique a quadragesimo die motus. alter sexus nonagesimo primum die palpitat et concepta femina gestantis uultum pallore inficit, crura quoque praepedit languida tarditate. 64 In utroque sexu cum capilli germinant, incommodum maius est fitque pleniluniis auctior aegritudo, quod tempus etiam editis semper nocet. Cum salsiores escas edit grauida, unguiculis caret partus. At cum prope ad uterum liberandum uenerint momenta maturitatis, enitenti spiritum retinere plurimum congruit, quoniam quidem letali mora oscitatio suspendit puerperia.
65 Contra naturam est in pedes procedere nascentes, quapropter uelut aegre parti appellantur Agrippae. Ita editi minus prospere uiuunt et de uita aeuo breui cedunt. 66 Denique in uno M. Agrippa felicitatis exemplum est, nec tamen usque eo inoffensae, ut non plura aduersa pertulerit quam secunda; namque misera pedum ualitudine et aperto coniugis adulterio et aliquot infelicitatis notis praeposteri ortus omen luit. 67 Feminis perinde est infausta natiuitas, si concretum uirginal fuerit, quo pacto genitalia fuere Corneliae, quae editis Gracchis ostentum hoc piauit sinistro exitu liberorum. 68 Rursum necatis matribus natus est auspicatior, sicut Scipio Africanus prior, qui defuncta parente, quod excisus utero in diem uenerat, primus Romanorum Caesar dictus est. 69 E geminis si remanente altero alter abortiuo fluxu exciderit, alter qui legitime natus est Vopiscus nominatur. 70 Quidam et cum dentibus procreantur, ut Cn. Papirius Carbo et *M'. Curius, Dentatus ob id cognominatus. Quidam uice dentium continui ossis armantur soliditate, qualem filium Bithynorum rex Prusias habuit. 71 Ipsum dentium numerum discernit qualitas sexus, cum in uiris plures sint, in feminis pauciores. Quos cynodontas uocant, quibus gemini procedunt ab dextera parte, fortunae blandimenta promittunt, quibus ab laeua, uersa uice.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
