# De Mirabilibus Mundi 1.172-173

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.172-1.173. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.172

32 Inter haec quae diximus nitore caerulo hyacinthus inuenitur, lapis pretiosus, si quidem inculpabilis reperiatur; est enim uitiis non parce obnoxius; nam plerumque aut uiolaceo diluitur aut nubilo obducitur aut albicantius in aquaticum eliquescit; optimus in illo tenor, si nec densiore fuco sit obtunsior nec propensa perspicuitate detectior, sed ex utroque temperamento lucis et purpurae fucatum suauiter florem trahat. 33 Hic est qui sentit auras et cum caelo facit; nec aequaliter rutilat, cum aut nubilosus est aut serenus dies. Praeterea in os missus magis friget. Scalpturis certe minime adcommodatus, ut qui tritum respuat, nec tamen penitus inuictus; nam adamante scribitur et notatur. 34 Vbi hyacinthus, ibi et chrysoprasus apparet; quem lapidem lux celat, produnt tenebrae. Haec enim est in illo diuersitas, ut nocte igneus sit, die pallidus. Ex ipso solo sumimus haematitem rubore sanguineo ac propterea haematitem uocatum.
XXXI. 1 Quod ab Atlante usque Canopitanum ostium panditur, ubi Libyae finis est et Aegyptium limen, dictum a Canopo Menelai gubernatore sepulto in ea insula quae ostium Nili facit, gentes tenent dissonae, quae in auiae solitudinis secretum recesserunt. 2 Ex his Atlantes ab humano ritu prorsus exulant. Nulli proprium uocabulum, nulli speciale nomen. Diris solis ortus excipiunt, diris occasus prosequuntur ustique undique torrentis plagae sidere oderunt deum lucis. Adfirmant eos somnia non uidere et abstinere penitus ab animalibus uniuersis. Trogodytae specus excauant, illis teguntur. 3 Nullus ibi habendi amor: a diuitiis paupertate se abdicauerunt uoluntaria. Tantum lapide uno gloriantur, quem hexecontalithon nominamus, tam diuersis notis sparsum, ut sexaginta gemmarum colores in paruo orbiculo eius deprehendantur. Homines isti carnibus uiuunt serpentium ignarique sermonis stridunt potius quam loquuntur. 4 Augilae uero solos colunt inferos. Feminas suas primis noctibus nuptiarum adulteriis cogunt patere, mox ad perpetuam pudicitiam legibus stringunt seuerissimis. 5 Gamphasantes abstinent proeliis, fugiunt commercia, nulli se extero misceri sinunt. Blemyas credunt truncos nasci parte qua caput est, os tamen et oculos habere in pectore. Satyri de hominibus nihil aliud praeferunt quam figuram. 6 Aegipanes hoc sunt quod pingi uidemus. Himantopodes fluxis nisibus crurum serpunt potius quam incedunt et pergendi usum lapsu magis destinant quam ingressu. Pharusi cum Herculi ad Hesperidas pergenti forent comites, itineris taedio hic resederunt. Hactenus Libya.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
