Latin
Lines 1.174-1.176
Solinus, De Mirabilibus Mundi 1.174-176
Not analysed yet
XXXII. 1 Aegyptus a meridie introrsus recedit quoad praetendant Aethiopes a tergo. Inferiorem eius partem Nilus circumfluit, qui scissus a loco, cui Delta nomen est, ad insulae faciem spatia amplectitur interamna et incerto paene fonte decurrens proditur ut loquemur. 2 Originem habet a monte inferioris Mauretaniae, qui Oceano propinquat. Hoc adfirmant Punici libri; hoc Iubam regem accipimus tradidisse. Igitur protinus lacum efficit quem Nilidem dicunt. 3 Nilum autem iam inde esse coniciunt, quod hoc stagnum herbis piscibus beluis nihil minus procreet quam in Nilo uidemus ac si quando Mauretania, unde origo eius est, aut niuibus densioribus aut imbribus largioribus inrigatur, incrementa exundationis in Aegypto augeantur. 4 Sed effusus hoc lacu harenis sorbetur et cuniculis caecis absconditur; 5 deinde in Caesariensi specu prorumpens ampliore eadem indicia praefert quae in exortu notauimus rursusque subsidit nec se prius reddit quam post interualla itineris extenti contingat Aethiopas, ubi exit et Nigrim facit fluuium, quem supra diximus esse terminum limitis Africani. Astapum eum inde gentes uocant, scilicet aquam e tenebris profluentem.
6 Multas magnasque ambit insulas, quarum pleraeque sunt tam [diffusae et] uastae magnitudinis, ut uix eas dierum quinque cursu praetermeet, quamuis concitus ibi feratur. 7 Nobilissima earum est Meroe, circum quam diuisus dextero alueo Astosapes, laeuo Astabores nominatur. Tunc quoque emensus magna longinqua, cum primum occurrentibus scopulis asperatur, tantis agminibus extollitur inter obiecta rupium, ut ruere potius quam manare credatur; demumque a cataracte ultimo tutus est: 8 ita enim quaedam claustra eius Aegyptii nuncupant. Relicto tamen hoc pone se nomine, quo Giris uocatur, mox inoffensus meat. Septem ostiis conditur, in meridiem uersus excipitur Aegyptio mari.
9 *Gnari siderum uel locorum uarias de excessibus eius causas dederunt. Alii adfirmant etesias nubium densitatem illo cogere, unde amnis hic auspicatur, ipsumque fontem umore superno saginatum tantam inundationis habere substantiam, quantum pabuli ad liquorem nubila subministrauerint. 10 Ferunt alii, quod uentorum flatibus repercussus, cum fluorem solitae uelocitatis non queat promouere, aquis in arto luctantibus intumescat; et quo inpensius controuersi spiritus repugnauerint, eo excelsius sublimari in altitudinis uertices repercussam celeritatem, quando nec solitus extenuet cursus alueum et stipato iam flumine uenis originalibus torrentium pondera superueniant: 11 ita concurrente uiolentia hinc urgentis elementi hinc resistentis, undis exultantibus molem colligi, quae excessus facit. Nonnulli adfirmant fontem eius qui Phialus uocatur siderum motibus excitari extractumque radiis candentibus caelesti igne suspendi, non tamen sine certa legis disciplina, hoc est lunis coeptantibus; 12 uerum omnem abscessus originem de sole concipi primosque fieri excessus tumoris, cum per cancrum sol uehatur; postmodum triginta eius partibus euolutis, ubi ingressus leonem ortus sirios excitauit, emissis omnibus cumulis totam fluctuationem erumpere. 13 Quod tempus sacerdotes natalem mundi iudicauerunt, id est inter XIII k. Aug. et XI. Deinde reuocare exitus uniuersos, cum in uirginem transeat, penitusque intra ripas suas capere, cum libram sit ingressus. 14 Hoc etiam addunt pariter eum nocere, siue abundantius exaestuet siue parcius: cum exiguitas minimum adportet fecunditatis, propensior copia diuturno umore culturam moretur. 15 Maximos eius exitus cubitis duodeuiginti consurgere, iustissimos sedecim temperari, nec in quindecim abesse prouentus fructuarios, quicquid infra sit, famem facere. 16 Dant illi etiam hoc maiestatis, ut portendat futura, quandoquidem Pharsalico bello non fuerit egressus quinque ulnas. Iam illud palam est, quod solus ex amnibus nullas expiret auras. Dicionis Aegyptiae esse incipit a Syene, in qua fines Aethiopum, et inde usque dum mari intimatur, Nili nomen tenet.