# De Mirabilibus Mundi 1.177-178

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.177-1.178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.177

17 Inter omnia quae Aegyptus habet digna memoratu praecipue bouem mirantur: Apim uocant. Hunc ad instar colunt numinis, insignem albae notae macula, quae dextero lateri eius ingenita corniculantis lunae refert faciem. 18 Statutum aeui spatium est, quod ut adfuit, profundo sacri fontis inmersus necatur, ne diem longius trahat quam licebit. Mox alter nec sine publico luctu requiritur, quem repertum centum antistites Memphim prosequuntur, ut incipiat ibi sacris initiatus sacer fieri. 19 Delubra quibus succedit aut incubat mystice thalamos nominant. Dat omina manifestantia de futuris: illud maximum, si de consulentis manu cibum capiat. Denique auersatus Germanici Caesaris dexteram prodidit ingruentia, nec multo post Caesar extinctus est. 20 Pueri Apim gregatim sequuntur et repente uelut lymphatici uentura praecinunt. Bos illi ostenditur femina in anno semel, et ipsa non absque certis insignibus, quae atque inuenta et oblata est, eadem die neci datur. 21 Apis natalem Memphi celebrant iactu paterae aureae, quam proiciunt in Nili statum gurgitem. Haec sollemnitas per septem dies agitur; quibus diebus cum sacerdotibus quasdam crocodili indutias habent nec attrectant lauantes. Verum octauo die caerimoniis iam peractis, uelut reddita saeuiendi licentia, solitam resumunt atrocitatem.
22 Crocodilus malum quadrupes et in terra et in flumine pariter ualet; linguam non habet; maxillam mouet superiorem. Morsus eius horribili tenacitate conueniunt, stipante se pectinatim serie dentium. Plerumque ad uiginti ulnas magnitudinis eualescit. Qualia anseris edit oua. 23 Metatur locum nido naturali prouidentia nec alibi fetus premit quam quo crescentis Nili aquae non possint peruenire. In partu fouendo mas et femina uices seruant. Praeter hiatum oris armatus est etiam unguium inmanitate. 24 Noctibus in aqua degit, per diem humi adquiescit. Circumdatur maxima cutis firmitate in tantum, ut ictus quouis tormento adactos tergo repercutiat. 25 Strophilos auis paruula est: ea reduuias escarum dum adfectat, os beluae huiusce paulatim scalpit et sensim scalpurrigine blandiente aditum sibi in usque fauces facit. Quod ichneumon conspicatus penetrat beluam populatisque uitalibus erosa exit aluo.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
