Latin
Lines 1.179-1.182
Solinus, De Mirabilibus Mundi 1.179-182
Not analysed yet
26 Est et delphinum genus in Nilo, quorum dorsa serratas habent cristas. Hi delphines crocodilos studio eliciunt ad natandum demersique astu fraudulento tenera uentrium subternatantes secant et interimunt. 27 Habitant in insula Nili homines forma perexigui, sed audacia usque eo pergit, ut crocodilis se offerant obuios: nam haec monstra fugientes insequuntur, formidant resistentes; ergo capiuntur, subactique etiam intra aquas suas seruiunt et perdomiti metu ita obsequuntur, ut inmemores atrocitatis uictores suos inequitantes dorso uehant. 28 Hanc ergo insulam et hanc gentem ubicumque indicio odoris persenserint, procul fugiunt. In aqua obtunsius uident, in terra acutissime. Hieme nullum cibum capiunt, quin etiam quattuor menses a coeptu brumae inedia exigunt.
29 Scinci quoque circa Nilum frequentissimi, crocodilis quidem similes, sed forma modica et angusta, uerum ad opem salute non qualibet necessarii: medentes quippe ex ipsis pocula inficiunt, quibus extinguitur uis ueneni.
30 Hippopotamus in eodem flumine ac solo nascitur, equino et dorso et iuba et hinnitu, rostro resimo, ungulis bifidis, aprugineis dentibus, cauda tortuosa. Noctibus segetes depascitur, ad quas pergit auersus astu doloso, ut fallente uestigio reuertenti nullae ei insidiae praeparentur. 31 Idem cum distenditur nimia satietate, harundines recens caesas petit, per quas tamdiu obuersatur, quoad stirpium acuta pedes uulnerent, ut profluuio sanguinis leuetur sagina; plagam deinde caeno oblinit, usquedum uulnus conducatur in cicatricem. Hippopotamos et crocodilos primus Romae M. Scaurus inuexit.
32 Circa easdem ripas ales est ibis. Ea serpentium populatur oua gratissimamque ex his escam nidis suis defert: sic rarescunt prouentus fetuum noxiorum. 33 Nec tamen aues istae tantum intra fines Aegyptios prosunt; nam quaecumque Arabicae paludes pennatorum anguium mittunt examina, quorum tam citum uirus est, ut morsum ante mors quam dolor insequatur, sagacitate qua ad hoc ualent aues excitatae in procinctum eunt uniuersae et prius quam terminos patrios externum malum uastet, in aere occursant cateruis pestilentibus; ibi agmen deuorant uniuersum; quo merito sacrae sunt et inlaesae. Ore pariunt. Nigras solum Pelusium mittit, reliqua pars candidas.