# De Mirabilibus Mundi 1.187-190

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.187-1.190. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.187

43 Est et Pharos, colonia a Caesare dictatore deducta, e qua facibus accensis nocturna dirigitur nauigatio; nam Alexandria insidioso accessu aditur, fallacibus uadis, caeco mari, tribusque tantum canalibus admittit nauigantes, Posideo Tegano Tauro. Hinc igitur in portibus machinas ad praelucendi ministerium fabricatas pharos dicunt. 44 Pyramides turres sunt fastigatae ultra excelsitatem omnem quae fieri manu possit; itaque mensuram umbrarum egressae nullas habent umbras. Nunc ab Aegypto prouehamus stilum.
XXXIII. 1 Vltra Pelusiacum ostium Arabia est, ad Rubrum pertinens mare, quod Erythraeum ab Erythra rege Persei et Andromedae filio, non solum a colore appellatum Varro dicit. Qui affirmat in litore maris istius fontem esse, quem si oues biberint, mutent uellerum qualitatem, et antea candidae amittant quod fuerint usque ad haustum ac furuo postmodum nigrescant colore.
2 Rubri autem maris Arsinoe oppidum. Verum haec Arabia procedit ad usque illam odoriferam et diuitem terram, quam Catabani et Scaenitae tenent Arabes, nobiles monte Cassio; 3 qui Scaenitae causas nominis inde ducunt, quod tentoriis succedunt nec alias domos habent; ipsa autem tentoria cilicia sunt: ita nuncupant uelamenta caprarum pilis texta. 4 Praeterea suillis carnibus prorsus abstinent. Sane hoc animalis genus si inuectum illo fuerit, ilico moritur. Hanc Arabiam Graeci Eudaemonem, nostri Beatam nominauerunt. Habitatur in colle manu facto inter flumen Tigrim et flumen Eulaeum, quod ortum a Medis tam puro fluore inclitum est, ut omnes inde reges non alias quam eius aquas bibant.
5 Eudaemonem non frustra cognominatam hinc capessas, quod praeter odores, quos creat plurimos, sola tus mittit, nec tamen uniuersa. Nam in medio eius sunt Astramitae, pagus Sabaeorum, a quo octo mansionibus regio turifera disterminatur, Arabia appellata, id est sacra: hoc enim significari interpretantur. 6 Virgulta haec non sunt publica, sed quod inter barbaros nouum, in ius posterorum per successiones transeunt familiarum. 7 Ergo quicumque dominatum istius tenent nemoris, Arabice sacri uocantur. Iidem illi cum lucos istos uel metunt uel incidunt, non funeribus intersunt, non congressibus feminarum polluuntur. 8 Hanc arborem, priusquam penitus fides proderetur, alii lentisco, alii mage terebintho conparabant, usquedum libris, quos Iuba rex scripsit ad Caesarem Augusti filium, palam fieret intorto eam esse uimine, ramis ad aceris qualitatem, amygdalae modo sucum fundere, incidi ortu canis flagrantissimis solibus.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
