# De Mirabilibus Mundi 1.19-21

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.19-1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.19

72 Nascentium uox prima uagitus est; laetitiae enim sensus differtur in quadragesimum diem. Itaque unum nouimus eadem hora risisse qua erat natus, scilicet Zoroastren, mox optimarum artium peritissimum. At Crassus, auus eius quem rapuerunt bella Parthica, quod numquam riserit Agelastus cognominabatur. 73 Inter alia Socratis magna praeclarum illud est, quod in eodem uultus tenore etiam aduersis interpellantibus perstitit. Heraclitus et Diogenes Cynicus nihil umquam de rigore animi remiserunt, calcatisque turbinibus fortuitorum aduersus omnem dolorem uel misericordiam uniformi durauere proposito. 74 Pomponium poetam consularem uirum numquam ructuasse habetur inter exempla; Antoniam Drusi non spuisse percelebre est. Nonnullos nasci accepimus concretis ossibus, eosque neque sudare consuesse neque sitire, qualis Syracusanus Lygdamus fertur, qui tertia et tricesima olympiade primus ex Olympico certamine pancratii coronam reportauit, cuiusque ossa deprehensa sunt medullam non habere.
75 Maximam uirium substantiam neruos facere certissimum est, quantoque fuerint densiores, tanto propensius augescere firmitatem. Varro in relatione prodigiosae fortitudinis adnotauit Tritannum gladiatorem natura Samnitem fuisse, qui et rectis et transuersis neruis non modo crate pectoris, sed et manibus cancellatis et brachiis omnes aduersarios leui tactu ac paene securis congressionibus uicerit. 76 Eius filium, militem Cn. Pompeii, pari modo natum, ita spreuisse hostem prouocantem, ut inermi eum dextera et superaret et captum digito uno in castra imperatoris sui reportaret. Milonem quoque Crotoniensem egisse omnia supra quam homo ualet; etiam hoc proditur quod ictu nudae manus taurum fecit uictimam eumque solidum qua mactauerat die absumpsit solus non grauatim. Super hoc nihil dubium; nam factum elogium extat. Victor ille omnium certaminum obiit. 77 Sane *alectoria usus traditur, qui lapis specie crystallina, fabae modo, in gallinaceorum uentriculis inuenitur, aptus ut dicunt proeliantibus. Milon porro Tarquinii Prisci temporibus emicuit.
78 Iam uero qui deflexum animum referat ad similitudinum causas, quantum artificis naturae ingenium deprehendet! Interdum enim ad genus spectant, et per subolem in familias transitus faciunt, sicut plerumque paruuli modo naeuos modo cicatrices modo qualescumque originis suae notas ferunt; ut in Lepidis, quorum tres interuulsa tamen serie ex eadem domo obducto membrana oculo similes geniti reperiuntur; 79 uel in Byzantio nobili pycta, qui cum matrem haberet adulterio ex Aethiope conceptam, quae nihil patri comparandum reddidisset, ipse in Aethiopem auum regenerauit.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
