Latin
Lines 1.191-1.194
Solinus, De Mirabilibus Mundi 1.191-194
Not analysed yet
9 In iisdem saltibus myrrha prouenit, cuius radices ut uitium rastris proficiunt, ablaqueationibus gaudent; nudatae pinguiori fluunt lacrima. Sponte manans pretiosior ex ea sudor est: elicitus corticis uulnere uilior iudicatur. 10 Codex in uertiginem flexus et spinis hispidus; folium crispius licet oliuae tamen simile; maxima extollitur ad quinque cubita proceritatis. Arabes sarmentis eius ignes fouent, quorum fumo satis noxio, nisi odore cremati storacis occurrant, plerumque insanabiles morbos contrahunt.
11 Apud eosdem nascitur phoenix auis, aquilae magnitudine, capite honorato in conum plumis extantibus, cristatis faucibus, circa colla fulgore aureo, postera parte purpureus absque cauda, in qua roseis pennis caeruleus interscribitur nitor. 12 Probatum est quadraginta et quingentis eum durare annis. Rogos suos struit cinnamis, quos prope Panchaeam concinnat in Solis urbem, strue altaribus superposita. 13 Cum huius uita magni anni fieri conuersionem rata fides est inter auctores: licet plurimi eorum magnum annum non quingentis quadraginta, sed duodecim milibus nungentis quinquaginta quattuor annis constare dicant. 14 <Q.> Plautio itaque et Sex. Papinio cos. Aegyptum phoenix inuolauit; captusque anno octingentesimo urbis conditae iussu Claudii principis in comitio publicatus est. Quod gestum, praeter censuram quae manet, actis etiam urbis continetur.
15 Cinnamolgus perinde Arabiae auis in excellentissimis lucis texit nidos e fruticibus cinnamorum; ad quos quoniam non est peruenire propter ramorum altitudinem et fragilitatem, accolae illas congeries plumbatis petunt iaculis deiectasque pretiis uendunt amplioribus, quod hoc cinnamum magis quam alia mercatores probent.
16 Arabes longe lateque diffusi diuersis et moribus uiuunt et cultibus. Plurimis crinis intonsus, mitrata capita; redimitu pari pars rasa in cutem barba. Commerciis student, aliena non emunt, uendunt sua; quippe et siluis et mari diuites. 17 Vmbrae quae nobis dexterae sunt illis sinistrae. Pars eorum quibus asper uictus est angues edunt, nulla uel animi cura uel corporis, ac propterea ophiophagi nominantur.