# De Mirabilibus Mundi 1.195-196

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.195-1.196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.195

18 Ex istius litoris sinu Polycrati regi aduecta sardonyx gemma prima in orbe nostro luxuriae excitauit facem. Nec multum de ea disserendum puto, adeo sardonyx in omnium uenit conscientiam. Superficies eius probatur, si meracius rubeat; arguitur, si fuerit faeculentior; 19 medietas circuitur limite candicante; optima est, si nec colorem suum spargat in proximum nec ipsa ex altero mutuetur; reliqua nigro finiuntur. Quod si transluceat, uitio uertitur; si perspicuitatem arceat, proficit ad decorem. 20 Et molochiten Arabs inuenit, uirentem crassius quam smaragdus, contra infantum pericula ingenita ui resistentem. Inuenit et iridem in mari Rubro, sicut crystallum sexangulatam, quae radiis icta solis rutilo aeris repercussu caelestis arcus ex sese iacit speciem. 21 Androdamantem iidem legunt Arabes nitoris argentei, lateribus aequaliter quadris, quem de adamante nonnihil mutuatum putes. Datum illi nomen ex eo censent, quod animorum calentium mollit impetus et tumentes refrenat iras. 22 Paederotem etiam et Arabicam inde sumimus. Arabica aspectu eburnea est, radi abnuit; contra neruorum molestias prodest habentibus. In paederote congruit quicquid eximium est quadam decoris praerogatiua; crystallinum lucet, rubet purpuram, orarum extimis corona crocea uelut e liquido renitente; 23 hac suauitate oculos afficit, uisum inlicit, detinet intuentes; hac etiam gratia Indis placet. hoc Arabiae sat est: ad Pelusium repatriemus.
XXXIV. 1 A Pelusio Cassius mons est et delubrum Iouis Cassii, atque ita Ostracine locus Pompeii Magni sepulchro inclitus. Idumaea inde incipit palmis opima. Deinde Ioppe oppidum antiquissimum orbe toto, utpote ante inundationem terrarum conditum. 2 Id oppidum saxum ostentat, quod uinculorum Andromedae uestigia adhuc retinet. Quam expositam beluae non inritus rumor circumtulit; quippe ossa monstri illius M. Scaurus inter alia miracula in aedilitate sua Romae publicauit. 3 Annalibus nota res est; mensura quoque ueracibus libris continetur, scilicet quod costarum longitudo excesserit pedes quadraginta, excelsitas fuerit elephantis Indicis eminentior; porro uerticuli spinae ipsius latitudine semipedem sint supergressi.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
