# De Mirabilibus Mundi 1.209-212

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.209-1.212. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.209

9 Heliopolis antiquum oppidum Ciliciae fuit, patria Chrysippi stoicae sapientiae potentissimi; quod a Tigrane Armenio subactum et diu Solum, Pompeiopolim deuictis Cilicibus Cn. Magnus cognominauit.
10 Mons Taurus ab Indico primum mari surgit, deinde a scopulis Chelidoniis, inter Aegyptium et Pamphylium pelagus, obiectus septemtrioni dextero latere, laeuo meridianae plagae, occidenti obuersus fronte profusa. Palam est terras eum continuare uoluisse penetrato mari, nisi profundis resistentibus extendere radices suas uetaretur. 11 Denique qui periclitantur naturas locorum, temptasse eum omnes exitus promunturiis probant; *etenim quoquouorsum mari adluitur, procedit in prominentias; sed modo intercluditur Phoenicio, modo Pontico sinu, interdum Caspio uel Hyrcano; quibus renitentibus subinde fractus contra Maeotium lacum flectitur multisque difficultatibus fatigatus Ripaeis se iugis adnectit. 12 Pro gentium ac linguarum uarietate plurifariam nominatus, apud Indos *Imaus, mox Propanisus, Choatras apud Parthos, post Niphates, inde Taurus atque ubi in excelsissimam consurgit sublimitatem, Caucasus. Interea etiam a populis appellationem trahit; a dextero latere Caspius dicitur uel Hyrcanus, a laeuo Amazonicus, Moschicus, Scythicus; ad haec uocabula habet alia multa. 13 Vbi dehiscit hiulcis iugis, facit portas, quarum primae sunt Armeniae, tum Caspiae, post Ciliciae. In Graeciam uerticem exerit, ubi Ceraunius praedicatur. A Ciliciae finibus Asiaticum limitem dispescit. Quantus meridiem uidet, sole inaestuat; quicquid septemtrioni oppositum est, uento tunditur et pruina; quo siluestris est, efferatur multis bestiis et leonibus inmanissimis.
XXXIX. 1 Quod in Campania Vesubius, in Sicilia Aetna, hoc in Lycia mons Chimaera est; hic mons nocturnis aestibus fumidum exhalat. Et quoniam natura ibidem subest ignea, Vulcano urbem proximam Lycii dicauerunt, quam de uocabulo sui nominis Hephaestiam uocant. 2 Olympus quoque inter alia ibi oppidum fuit nobile, sed intercidit; nunc castellum est, infra quod aquae Regiae ob insigne fluoris spectaculo sunt uisentibus.
XL. 1 Sequitur Asia; sed non eam Asiam loquor, quae in toto orbis diuortio terminos amnes habet ab Aegyptio mari Nilum, a Maeotio lacu Tanaim, uerum eam quae a Telmesso Lyciae incipit, unde etiam Carpathius auspicatur sinus. Eam igitur Asiam ab oriente Lycia includit et Phrygia, ab occidente Aegaea litora, a meridie mare Aegyptium, Paphlagonia a septemtrione.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
