# De Mirabilibus Mundi 1.216-218

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.216-1.218. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.216

12 Miletos Ioniae caput, Cadmi olim domus, sed eius, qui primus inuenit prosae orationis disciplinam. 13 Non longe Ephesum Colophon ciuitas, nobilis oraculo Clarii Apollinis. Vnde haud procul Mimas surgit, cuius uertices de nubilis superuolantibus futurae tempestatis significant qualitatem. 14 Caput Maeoniae Sipylus excipit, Tantalis antea dictus et in illam uocabuli memoriam orbitatibus datus Niobae. 15 Zmyrnam Meles circumfluit, inter flumina Asiatica facile praecipuus amnis. Zmyrnaeos uero campos fluuius Hermus secat, qui ortus Dorylao Phrygiae Phrygiam scindit a Caria. Hunc quoque Hermum fluctibus aureis aestuasse antiquitas credidit. 16 Zmyrna, unde praecipue nitet, Homero uati patria extitit, qui post Ilium captum fuit anno ducentesimo septuagesimo secundo, Agrippa Siluio Tiberini filio Albae regnante, anno ante urbem conditam centesimo sexagesimo. 17 Inter quem et Hesiodum poetam, qui in auspiciis olympiadis primae obiit, centum triginta octo anni interfuerunt. In Rhoeteo litore Athenienses et Mytilenaei ad tumulum ducis Thessali Achillion oppidum condiderunt, quod propemodum interiit; 18 deinde interpositis quadraginta ferme stadiis in altero cornu eiusdem litoris ob honorem Salaminii Aiacis alterum oppidum, cui Aeantio datum nomen, Rhodii extruxerunt.
19 At iuxta Ilium Memnonis stat sepulcrum, ad quod sempiterno ex Aethiopia cateruatim aues aduolant, quas Ilienses Memnonias uocant. *Cremutius auctor est has easdem anno quinto in Aethiopia cateruatim coire et undiqueuersum, quo usquam gentium sint, ad regiam Memnonis conuenire. 20 Mediterranea quae sunt supra Troadis partem Teuthrania tenet regio, quae prima Moesorum fuit patria. Haec Teuthrania perfunditur Caico flumine.
21 Per omnem Asiam chamaeleon plurimus, animal quadrupes, facie qua lacertae, nisi crura recta et longiora uentri iungerentur; prolixa cauda eademque in uertiginem torta; hamati ungues subtili aduncitate; incessus piger et fere idem qui testudinum motus; corpus asperum cute, qualem in crocodilis deprehendimus; subducti oculi et recessu concauo introrsum recepti, 22 quos numquam nictatione obnubit, uisum non circumlatis pupulis, sed obtutu rigidi orbis intentat. Hiatus eius aeternus ac sine ullius usus ministerio, quippe cum neque cibum capiat neque potu alatur nec alimento alio quam haustu aeris uiuat. 23 Color uarius et in momenta mutabilis, ita ut cuicumque rei se coniunxerit, concolor ei fiat. Colores duo sunt quos fingere non ualet, rubrus et candidus; ceteros facile mentitur. Corpus paene sine carne, uitalia sine liene nec nisi in corculo pauxillum sanguinis deprehenditur. Latet hieme, producitur uere. 24 Impetibilis est coraci, a quo cum interfectus est, uictorem suum perimit interemptus; nam si uel modicum ales ex eo ederit, ilico moritur; sed corax habet praesidium ad medellam natura manum porrigente; nam cum adflictum se intellegit, sumpta fronde laurea recuperat sanitatem.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
