# De Mirabilibus Mundi 1.22-24

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.22-1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.22

80 Sed hoc minus mirum, si respiciamus ad ea quae spectata sunt inter externos. Regem Antiochum Artemon quidam e plebe Syriatica sic facie aemula mentiebatur, ut postmodum Laudice uxor regia, obiecto populare isto, tamdiu dissimulauerit defunctum maritum, quoad ex arbitratu eius regni successor ordinaretur. 81 Inter Cn. Pompeium et C. Vibium humili loco natum tantus error extitit de paribus lineamentis, ut Romani Vibium Pompeii nomine, Pompeium Vibi uocabulo cognominarent. Oratorem L. Plancum Rubrius histrio sic impleuit, ut et ipse Plancus a populo uocaretur. 82 Armentarius murmillo et Cassius Seuerus orator ita se mutuo reddiderunt, ut si quando pariter uiderentur, dinosci non possent, nisi discrepantiam habitus indicaret. M. Messala censorius et Menogenes e faece uulgari hoc fuerunt uterque quod singuli, nec alium Messalam *quam Menogenem nec Menogenem alium quam Messalam putauerunt. 83 Piscator ex Sicilia proconsuli Surae praeter alia etiam rictu oris comparabatur; ita in eadem uocis inpedimenta et tardatae sonum linguae naturalibus offendiculis congruebant.
84 Interdum non modo inter externos, sed etiam inter deductos ex diuersissima parte orbis miraculo indiscreti uultus fuere. Denique cum Antonio iam triumuiro Toranius quidam eximios forma pueros uelut geminos trecentis sestertiis uendidisset, quorum alterum de Transalpina Gallia, alterum ex Asia comparauerat, adeoque una res uiderentur, nisi solus sermo fidem panderet, atque ideo inrisum se Antonius grauaretur, 85 non infacete Toranius id uel praecipue quod emptor criminabatur pretiosius probauit; neque enim mirum si forent pares gemini; illud nullis posse taxationibus aestimari, quod tantis spatiis diuersitas separata plus quam geminos attulisset. 86 Quo responso adeo Antonius mitigatus est, ut deinceps nihil se habere carius in substantia sua iactitaret.
87 Nunc si de ipsis hominum formis requiramus, liquido manifestabitur nihil de se antiquitatem mendaciter praedicasse, sed corruptam degeneri successione subolem nostri temporis per nascentum detrimenta decus ueteris pulchritudinis perdidisse. 88 Licet ergo plerique definiant nullum posse excedere longitudinem pedum septem, quod intra mensuram istam Hercules fuerit, deprehensum tamen est Romanis temporibus sub diuo Augusto, Pusionem et Secundillam denos pedes et amplius habuisse proceritatis, quorum reliquiae adhuc in conditorio Sallustianorum uidentur; 89 postmodum diuo Claudio principe Gabbaram nomine ex Arabia aduectum nouem pedum et totidem unciarum. Sed ante Augustum annis mille ferme non apparuit forma huiusmodi, sicut nec post Claudium uisa est. 90 Quis enim iam aeuo isto non minor parentibus suis nascitur? Priscorum autem testantur molem etiam Orestis suprema, cuius ossa, olympiade quinquagesima et octaua Tegeae inuenta a Spartanis oraculo monitis, discimus implesse longitudinem cubitorum septem. Scripta quoque quae ex antiquitate memorias accersunt in fidem ueri hoc etiam receperunt, quod bello Cretico, 91 cum elata flumina plus quam ui amnica terras rupissent, post discessum fluctuum inter plura humi discidia humanum corpus repertum sit cubitum trium atque triginta; cuius inspectandi cupidine L. Flaccum legatum, Metellum etiam ipsum inpendio captos miraculo, quod auditu refutauerant, oculis potitos. 92 Non omiserim Salamine Euthymenis filium creuisse in triennio tria cubita sublimitatis, sed incessu tardum, sensu hebetem, robusta uoce, pubertate festina, statimque obsessum morbis plurimus, inmoderatis aegritudinum suppliciis conpensasse praecipitem incrementi celeritatem.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
