# De Mirabilibus Mundi 1.226-228

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.226-1.228. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.226

XLVI. 1 Assyriorum initium Adiabene facit; in cuius parte Arbelitis regio est, quem locum uictoria Alexandri Magni non sinit praeteriri. Nam ibi copias Darii fudit, ipsum subegit expugnatisque eius castris in reliquo apparatu regis repperit scrinium unguentis refertum, unde primum Romana luxuria fecit ingressum ad odores peregrinos. 2 Aliquantisper tamen uirtute ueterum ab hac uitiorum inlecebra defensi sumus atque adeo in tempus censorum P. <Licinii> Crassi et C. Iulii Caesaris; qui edixerunt anno urbis conditae quingentesimo sexagesimo quinto, ne quis unguenta inueheret peregrina. 3 Postmodum uicerunt nostra uitia et senatui adeo placuit odorum delicia, ut ea etiam in poenalibus tenebris uteretur: sicut L. Plotium fratrem Planci bis consulis proscriptum a triumuiris in Salernitana latebra unguenti odor prodidit.
4 Hos terrarum ductus excipit Media, cuius arbor inclaruit etiam carminibus Mantuanis. Ingens ipsa et cui tale ferme quale unedonibus folium est; tantum eo differt, quod aculeatum spinulentis fastigiis hispida turgescat. Malum inimicum uenenis, sapore asperum et amaritudinis merae, odoris autem fragrantia plus quam iucundum longeque sensibile. 5 Verum pomo illius tanta ubertas inest, ut onere prouentus semper grauetur: nam protinus atque poma eius deciderunt maturitate, alia protuberant, eaque tantum est opimitati mora, ut fetus decidant ante nati. 6 Vsurpare sibi nemora ista optauerunt et aliae nationes per industriam germinis transferendi, sed beneficium soli Mediae datum natura resistente terra alia non potuit mutuari.
XLVII. 1 Portae Caspiae panduntur itinere manu facto longo octo milibus passuum; nam latitudo uix est plaustro permeabilis. In his angustiis etiam illud asperum, quod praecisorum laterum saxa liquentibus inter se salis uenis exundant humorem affluentissimum, qui constrictus ui caloris uelut in aestiuam glaciem corporatur: ita labes inuia accessum negat. 2 Praeterea octo et uiginti milium passuum tractus omnis, quoquo inde pergatur humo arida, sine praesidio sitit. Tunc serpentes undique gentium conuenae a uerno statim die illuc confluunt. Ita periculi ac difficultatis concordia ad Caspios nisi hieme accessus negatur.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
