Latin
Lines 1.234-1.238
Solinus, De Mirabilibus Mundi 1.234-238
Not analysed yet
LI. Sequitur Attacenus sinus et gens hominum Attacorum, quibus temperies praerogatiua miram aeris clementiam subministrat. Arcent sane adflatum noxium colles, qui salubri apricitate undique secluso obiecti prohibent auras pestilentes; atque ideo, ut Amometus adfirmat, par illis et Hyperboreis genus uitae est. Inter hos et Indiam gnarissimi Ciconas locauerunt.
LII. 1 A Mediis montibus auspicatur India, a meridiano mari porrecta ad eoum. Fauonii spiritu saluberrima. in anno bis aestatem habet, bis legit frugem, uice hiemis etesias patitur. 2 Hanc Posidonius aduersam Galliae statuit. Sane nec quicquam ex ea dubium: nam Alexandri Magni armis comperta et aliorum postmodum regum diligentia peragrata penitus cognitioni nostrae addicta est. 3 Megasthenes sane apud Indicos reges aliquantisper moratus res Indicas scripsit, ut fidem, quam oculis subiecerat, memoriae daret. Dionysius quoque, qui et ipse a Philadelpho rege spectator missus, gratia periclitandae ueritatis paria prodidit.
4 Tradunt ergo in India fuisse quinque milia oppidorum praecipua capacitate, populorum nouem milia. Diu etiam credita est tertia pars esse terrarum. Nec mirum sit uel de hominum uel de urbium copia, cum soli Indi numquam a natali solo recesserint. 5 Indiam Liber pater primus ingressus est, utpote qui omnium primus triumphauit. Ab hoc ad Alexandrum Magnum numerantur annorum sex milia quadringenti quinquaginta unus additis et amplius tribus mensibus, habita per reges conputatione, qui centum quinquaginta tres tenuisse medium aeuum deprehenduntur.
6 Maximi in ea amnes Ganges et Indus. Quorum Gangen quidam fontibus incertis nasci et Nili modo exultare contendunt; alii uolunt a Scythicis montibus exoriri. 7 Hypanis etiam ibi nobilissimus fluuius, qui Alexandri Magni iter terminauit, sicuti arae in ripa eius positae probant. Minima Gangis latitudo per octo milia passuum, maxima per uiginti patet; altitudo, ubi uadosissimus est, mensuram centum pedum deuorat.
8 Gangarides extimus est Indiae populus; cuius rex equites mille, elephantos septingentos, peditum sexaginta milia in apparatu belli habet. 9 Indorum quidam agros exercent, militiam plurimi, merces alii; optimi ditissimique res publicas curant, reddunt iudicia, adsident regibus. Quietum ibi eminentissimae sapientiae genus est uita repletos incensis rogis mortem accersere. 10 Qui uero ferociori sectae se dediderunt et siluestrem agunt uitam, elephantos uenantur, quibus perdomitis ad mansuetudinem aut arant aut uehuntur. 11 In Gange insula est populosissima, amplissimam continens gentem, quorum rex peditum quinquaginta milia, equitum quattuor milia in armis habet. Omnes sane, quicumque praediti sunt regia potestate, non sine maximo elephantorum, equitum etiam peditumque numero militarem agitant disciplinam.