# De Mirabilibus Mundi 1.249-252

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.249-1.252. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.249

42 Indica maria balaenas habent ultra spatia quattuor iugerum, sed et quos physeteras nuncupant. qui enormes supra molem ingentium columnarun ultra antemnas se nauium extollunt haustosque fistulis fluctus ita eructant, ut nimbosa adluuie plerumque deprimant alueos nauigantium.
43 Sola India mittit auem psittacum colore uiridem torque puniceo, cuius rostri tanta duritia est, ut cum e sublimi praecipitat in saxum, nisu se oris excipiat et quodam quasi fundamento utatur extraordinariae firmitatis; 44 caput uero tam ualens, ut si quando ad discendum plagis sit admonendus (nam studet ut quod homines loquatur), ferrea clauicula sit uerberandus. Dum in pullo est atque adeo intra alterum aetatis suae annum quae monstrata sunt et citius discit et retinet tenacius; paulo senior et obliuiosus est et indocilis. 45 Inter nobiles et ignobiles discretionem digitorum facit numerus; qui praestant, quinos in pedes habent digitos, ceteri ternos. Lingua lata multoque latior quam ceteris auibus; unde perficitur, ut articulata uerba penitus eloquatur. Quod ingenium ita Romanae deliciae miratae sunt, ut barbari psittacos mercem fecerint.
46 Indorum nemora in tam proceram sublimantur excelsitatem, ut transiaci ne sagittis quidem possint. 47 Pomaria ficus habent, quarum codices in orbem spatio sexaginta passuum extuberantur; ramorum umbrae ambitu bina stadia consumunt; foliorum latitudo formae Amazonicae peltae conparatur; pomum eximiae suauitatis. 48 Quae palustria sunt, harundinem creant ita crassam, ut fissis internodiis lembi uice uectitet nauigantes. E radicibus eius umor dulcis exprimitur ad melleam suauitatem. 49 Tylos Indiae insula est; ea fert palmas, oleam creat, uineis abundat. Terras omnes hoc miraculo sola uincit, quod quaecumque in ea arbos nascitur, numquam caret folio.
50 Ibi mons Caucasus, qui maximam orbis partem perpetuis iugis penetrat, fronte qua soli obuersus est arbores piperis ostentat, quas ad iuniperi similitudinem diuerse fructus edere adseuerant. 51 Qui paene inmaturi exeunt, dicitur piper longum; quod incorruptum est, piper album; quorum cutem rugosam et torridam calor fecerit, nomen trahunt de colore.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
