Latin
Lines 1.256-1.257
Solinus, De Mirabilibus Mundi 1.256-257
Not analysed yet
61 Beryllos in sexangulas formas Indi atterunt, ut hebetem coloris lenitatem angulorum repercussu excitent ad uigorem. Beryllorum genus diuiditur in speciem multifariam: eximii interuirente glauci et caeruli temperamento quandam praeferunt puri maris gratiam. 62 Infra hos sunt chrysoberylli, qui languidius micantes nube aurea circumfunduntur. Chrysoprasos quoque, ex auro et porraceo mixtam lucem trahentes, aeque beryllorum generi adiudicauerunt. 63 Hyacinthizontas, scilicet qui hyacinthos prope referant, et ipsos probant. Eos uero, qui crystallis similes capillamentis intercurrentibus obscurantur (hoc enim uitio illorum nomen est), scientissimi lapidum plebi dederunt. 64 Indici reges hoc genus gemmas in longissimos cylindros amant fingere eosque perforatos elephantorum setis suspendunt ac monilia habent, uel plerumque ex utroque capite insertis aureis umbilicis incendunt ad nitellam pinguiorem, ut per industriam metallo hinc inde addito fulgentiorem trahant lucem.
LIII. 1 Taprobanem insulam, antequam temeritas humana exquisito penitus mari fidem panderet, diu orbem alterum putauerunt et quidem quem habitare *Antichthones crederentur. Verum Alexandri Magni uirtus ignorantiam publici erroris non tulit ulterius permanere, sed in haec usque secreta propagauit nominis sui gloriam. 2 Missus igitur Onesicritus praefectus classis Macedonicae terram istam, quanta esset, quid gigneret, quomodo haberetur, exquisitam notitiae nostrae dedit. Patet in longitudinem stadiorum septem milia, in latitudinem quinque milia. 3 Scinditur amni interfluo. Nam pars eius bestiis et elephantis repleta est maioribus multo quam fert India; partem homines tenent. margaritis scatet et gemmis omnibus. Sita est inter ortum et occasum. Ab eoo mari incipit praetenta Indiae. 4 A Prasia Indorum gente dierum uiginti primo in eam fuit cursus, sed cum papyraceis et Nili nauibus illo pergeretur; mox cursu nostrarum nauium septem dierum iter factum est. 5 Mare uadosum interiacet altitudinis non amplius senum passuum, certis autem canalibus depressum adeo, ut nullae umquam ancorae ad profundi illius fundamenta potuerint peruenire. 6 Nulla in nauigando siderum obseruatio: utpote ubi septemtriones nequaquam uidentur uergiliaeque nunquam apparent. Lunam ab octaua in sextam decimam tantum supra terram uident. 7 Lucet ibi canopos sidus clarum et amplissimum. Solem orientem dextra habent, occidentem sinistra. Obseruatione itaque nauigandi nulla suppetente, ut ad destinatum pergentes locum capiant, uehunt alites, quarum meatus terram petentium magistros habent cursus regendi. Quaternis non amplius mensibus in anno nauigatur.