# De Mirabilibus Mundi 1.258-259

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.258-1.259. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.258

8 In Claudii principatum de Taprobane haec tantum noueramus; tunc enim fortuna patefecit scientiae uiam latiorem. Nam libertus Annii Plocami, qui tunc Rubri maris uectigal administrabat, Arabiam petens, aquilonibus praeter Carmaniam raptus, quinto decimo demum die adpulsus est ad hoc litus portumque aduectus qui Hippuros nominatur. 9 Sex deinde mensibus sermonem perdoctus admissusque ad conloquia regis quae compererat reportauit. Stupuisse scilicet regem pecuniam quae capta cum ipso erat, quod tametsi signata disparibus foret uultibus, tamen parem haberet modum ponderis; 10 cuius aequalitatis contemplatione cum Romanam amicitiam flagrantius concupiuisset, *Rachia principe legatos ad nos usque misit, a quibus cognita sunt uniuersa.
11 Ergo inde homines corporum magnitudine omnes homines antecedunt; crines fuco inbuunt, caeruleis oculis ac truci uisu, terrifico sono uocis. 12 Quibus inmatura mors est in annos centum aeuum trahunt; aliis omnibus annosa aetas et paene ultra humanam extenta fragilitatem. 13 Nulli aut ante diem aut per diem somnus. Aedificia modice ab humo eleuata. Annona eodem semper tenore. Vites nesciunt; pomis abundant. 14 Colunt Herculem. In regis electione non nobilitas praeualet, sed suffragium uniuersorum. Populus enim eligit spectatum moribus et inueterata clementia, etiam annis grauem. 15 Sed hoc in eo quaeritur, cui liberi nulli sunt; nam qui pater fuerit, etiamsi uita spectetur, non admittitur ad regendum; et si forte dum regnat pignus sustulit, exuitur potestate; idque eo maxime custoditur, ne fiat hereditarium regnum. 16 Deinde etiamsi rex maximam praeferat aequitatem, nolunt ei totum licere: *triginta ergo rectores accipit, ne in causis capitum solus iudicet; quamquam sic quoque si displicuerit iudicatum, ad populum prouocatur atque ita datis iudicibus septuaginta fertur sententia, cui necessario adquiescitur. 17 Cultu rex dissimili a ceteris uestitur syrmate, ut est habitus, quo Liberum patrem amiciri uidemus. Quod si etiam ipse in peccato aliquo arguitur, morte multatur: 18 non tamen ut cuiusquam attrectetur manu, sed consensu publico rerum omnium interdicta ei facultate; etiam conloquii potestas punito denegatur. 19 Culturae student uniuersi. Venatibus indulgent nec plebeias agunt praedas, quippe cum tigrides aut elephanti tantum requirantur. 20 Maria quoque piscationibus inquietant marinasque testudines capere gaudent, quarum tanta est magnitudo, ut superficies earum domum faciat et numerosam familiam non arte receptet.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
