Latin
Lines 1.260-1.261
Solinus, De Mirabilibus Mundi 1.260-261
Not analysed yet
21 Maior pars insulae huius calore ambusta est et in uastas deficit solitudines. Latus eius mare adluit peruiridi colore fruticosum, ita ut iubae arborum plerumque gubernaculis atterantur. Cernunt latus Sericum de montium suorum iugis. 22 Mirantur aurum et ad gratiam poculorum omnium gemmarum adhibent apparatum. Secant marmora testudinea uarietate. 23 Margaritas legunt plurimas maximasque. Conchae sunt, in quibus hoc genus lapidum requiritur, quae certo anni tempore luxuriante conceptu sitiunt rorem uelut maritum, cuius desiderio hiant; et cum maxime liquitur lunaris imber, oscitatione quadam hauriunt umorem cupitum: sic concipiunt grauidaeque fiunt. 24 De saginae qualitate reddunt habitus unionum; nam si purum fuerit quod acceperint, candicant orbiculi, si turbidum, aut pallore languent aut rufo innubilantur. Ita magis de caelo quam de mari partus habent. 25 Denique quotiens excipiunt matutini aeris semen, fit clarior margarita, quotiens uespere, fit obscurior quantoque magis hauserit, tanto magis proficit lapidum magnitudo. Si repente micauerit coruscatio, intempestiuo metu conprimuntur clausaeque subita formidine uitia contrahunt abortiua; aut enim perparuuli fiunt scrupuli aut inanes. 26 Conchis ipsis inest sensus: partus suos maculari timent cumque flagrantioribus radiis excanduit dies, ne fucentur lapides solis calore, subsidunt in profundum et se gurgitibus ab aestu uindicant. Huic tamen prouidentiae aetas opitulatur; nam candor senecta disperit et grandescentibus conchis flauescit margarita. In aqua mollis est unio, duratur exemptus. 27 Numquam duo simul reperiuntur: inde unionibus nomen datum. Vltra semiunciales inuentos negant. Piscantium insidias timent conchae; unde est, ut aut inter scopulos aut inter marinos canes plurimum delitescant. Gregatim natant; certus examini dux est; illa si capta sit, etiam quae euaserint in plagas reuertuntur.
28 Dat et India margaritas, dat et litus Brittannicum: sicut diuus Iulius thoracem, quem Veneri Genetrici in templo eius dicauit, ex Brittannicis margaritis factum subiecta inscriptione intellegi uoluit. 29 Lolliam Paulinam Gaii principis coniugem uulgatum est habuisse tunicam ex margaritis sestertio tunc quadringenties aestimatam; cuius parandae auaritie pater ipsius Manilius spoliatis Orientis regionibus offendit C. Caesarem Augusti filium interdictaque amicitia principis ueneno interiit. 30 Illud quoque expressit uetus diligentia, quod Sullanis primum temporibus Romam inlati sunt uniones.