# De Mirabilibus Mundi 1.29-31

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.29-1.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.29

104 Post hunc M. Sergius duobus stipendiis primis aduerso corpore ter et uicies uulneratus, secundo stipendio in proelio dexteram perdidit; qua de causa postea sibi manum ferream fecit, et cum neutra paene idonea ad proeliandum ualeret, una die quater pugnauit et uicit sinistra, duobus equis eo insidente confossis; 105 ab Hannibale bis captus refugit, cum uiginti mensibus, quibus captiuitatis sortem perferebat, nullo momento sine conpedibus fuerit et catenis; omnibus asperrimis proeliis, quae tempestate illa Romani experti sunt, insignitus donis militaribus, a Trasimenno Trebia Ticinoque coronas ciuicas rettulit; Cannensi quoque proelio, de quo refugisse eximium opus uirtutis fuit, solus accepit coronam; beatus profecto tot suffragiis gloriarum, nisi heres in posteritatis eius successione Catilina tantas adoreas odio damnati nominis obumbrasset.
106 Quantum inter milites Sicinius aut Sergius, tantum inter duces, immo ut uerius dicam inter omnes homines Caesar dictator enituit. Huius ductibus undecies centena XC et II milia caesa hostium; nam quantum bellis ciuilibus fuderit noluit adnotari. Signis conlatis quinquagies et bis dimicauit, M. Marcellum solus supergressus, 107 qui nouies et tricies pari modo fuerat proeliatus. Ad haec nullus celerius scripsit, nemo uelocius legit: quaternas etiam epistolas perhibetur simul dictasse; benignitate adeo praeditus, ut quos armis subegerat clementia magis uicerit.
108 Cyrus memoriae bono inclaruit, qui in exercitu, cui numerosissimo praefuit, nominatim singulos adloquebatur. Fecit hoc idem in populo Romano L. Scipio. Sed et Cyrum et Scipionem consuetudine credamus profecisse. 109 Cineas Pyrrhi legatus postero die, quam ingressus Romam fuerat, et equestrem ordinem et senatum propriis nominibus salutauit. Rex Ponticus Mithridates duabus et uiginti gentibus, quibus imperitabat, sine interprete iura dixit. Memoriam et arte fieri palam factum est, sicut Metrodorus philosophus, qui temporibus Diogenis cynici fuit, in tantum se meditatione assidua prouexit, ut a multis simul dicta non modo sensuum, sed etiam uerborum ordinibus detineret. 110 Nihil tamen in homine aut metu aut casu aut morbo facilius intercipi saepe perspectum est. Qui lapide ictus fuerat accepimus oblitum litterarum, Messalam certe Coruinum post aegritudinem, quam pertulerat percussum proprii nominis obliuione, quamlibet alias ei sensus uigeret. 111 Memoriam metus perimit; inuicem uocis interdum est incitamentum, quam non solum acuit, sed etiam si numquam fuerit extorquet. 112 Denique cum olympiade octaua et quinquagesima uictor Cyrus intrasset Sardes Asiae oppidum, ubi tunc Croesus latebat, Atys filius regis, mutus ad id usque temporis, in uocem erupit ui timoris; exclamasse enim dicitur: parce patri meo, Cyre, et hominem te esse uel casibus disce nostris.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
