# De Mirabilibus Mundi 1.3-4

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.3-1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.3

I. 1 Sunt qui uideri uelint Romae uocabulum ab Euandro primum datum, cum oppidum ibi offendisset, quod extructum antea Valentiam dixerat inuentus Latina, seruataque significatione inpositi prius nominis, Romam Graece Valentiam nominatam. Quam Arcades quoniam habitassent in excelsa parte montis, deriuatum deinceps, ut tutissima urbium arces uocarentur. 2 Heraclidi placet Troia capta quosdam ex Achiuis in ea loca ubi nunc Roma est deuenisse per Tiberim, deinde suadente Rome nobilissima captiuarum quae his comes erat, incensis nauibus posuisse sedes, instruxisse moenia et oppidum ab ea Romen uocauisse. 3 Agathocles scribit Romen non captiuam fuisse, ut supra dictum est, sed Ascanio natam Aeneae neptem appellationis istius causam fuisse. 4 Traditur etiam proprium Romae nomen, uerum tamen uetitum publicari, quoniam quidem quo minus enuntiaretur caerimoniarum arcana sanxerunt, ut hoc pacto notitiam eius aboleret fides placitae taciturnitatis, 5 Valerium denique Soranum, quod contra interdictum eloqui id ausus foret, ob meritum profanae uocis neci datum. 6 Inter antiquissimas sane religiones sacellum colitur Angeronae, cui sacrificatur ante diem XII k. Ian.; quae diua praesul silentii ipsius praenexo obsignatoque ore simulacrum habet.
7 Ambiguitatum quaestiones excitauit, quod quaedam ibi multo ante Romulum culta sint. Quippe aram Hercules, quam uouerat si amissas boues repperisset, punito Caco patri Inuentori dicauit. 8 Qui Cacus habitauit locum, cui Salinae nomen est; ubi Trigemina nunc porta. Hic, ut Gellius tradidit, cum a Tarchone Tyrrheno, ad quem legatus uenerat missu Marsyae regis, socio Megale Phryge, custodiae foret datus, frustratus uincula et unde uenerat redux, praesidiis amplioribus occupato circa Vulturnum et Campaniam regno, dum adtrectare etiam ea audet, quae concesserant in Arcadum iura, duce Hercule qui tunc forte aderat oppressus est. 9 Megalen Sabini receperunt, disciplinam augurandi ab eo docti. 10 Suo quoque numini idem Hercules instituit aram, quae maxima apud pontifices habetur, cum se ex Nicostrate, Euandri matre, quae a uaticinio Carmentis dicta est, inmortalem conperisset. consaeptum etiam, intra quod ritus sacrorum, factis bouicidiis, docuit Potitios, sacellum Herculi in Boario foro est, in quo argumenta et conuiuii et maiestatis ipsius remanent. 11 Nam diuinitus neque muscis illo neque canibus ingressus est. Etenim cum uiscerationem sacrificolis daret, *Myiagrum deum dicitur inprecatus, clauam uero in aditu reliquisse, cuius olfactu refugerunt canes; id usque nunc durat. 12 Aedem etiam, quae Saturni aerarium fertur, comites eius condiderunt in honorem Saturni, quem cultorem regionis illius cognouerant extitisse. Iidem et montem Capitolinum Saturnium nominauerunt. 13 Castelli quoque quod excitauerunt portam appellauerunt Saturniam, quae postmodum Pandana uocitata est. Pars etiam infima Capitolini montis habitaculum Carmentae fuit, ubi Carmentis nunc fanum est, a qua Carmentali portae nomen datum. 14 Palatium nemo dubitauerit quin Arcadas habeat auctores, a quibus primum Pallanteum oppidum conditum; quod aliquamdiu Aborigines habitarunt, propter incommodum uicinae paludis, quam praeterfluens Tiberis fecerat, profecti Reate postmodum reliquerunt. 15 Sunt qui uelint a balatibus ouium mutata littera, uel a Pale pastorali dea, aut ut Silenus probat a Palantho Hyperborei filia, quam Hercules ibi conpressisse uisus est, nomen monti adoptatum.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
