Latin
Lines 1.34-1.36
Solinus, De Mirabilibus Mundi 1.34-36
Not analysed yet
124 Pietatis documentum nobilius quidem in Metellorum domo effulsit, sed eminentissimum in plebeia puerpera reperitur. Humilis haec atque ideo famae obscurioris cum ad patrem, qui supplicii causa claustris poenalibus continebatur, aegre obtinuisset ingressum, exquisita saepius a ianitoribus ne forte parenti cibum administraret, alere eum uberibus suis deprehensa est; 125 quae res et locum et factum consecrauit; nam qui morti destinabatur, donatus filiae in memoriam tanti praeconii reseruatus est; locus dicatus suo numini Pietatis sacellum est. 126 Nauis a Phrygia gerula sacrorum, dum sequitur uittas castitatis, contulit Claudiae principatum pudicitiae. At Sulpicia Paterculi filia, M. Fuluii Flacci uxor, censura omnium matronarum e centum probatissimis haud temere detecta est, quae simulacrum Veneris, ut Sibyllini libri monebant, dedicaret.
127 Quod attinet ad titulum felicitatis, necdum repertus est, qui felix censeri iure debuerit; namque Cornelius Sulla dictus potius est quam fuit felix. Solum certe beatum cortina Aglaum iudicauit, qui in angustissimo Arcadiae angulo pauperis soli dominus numquam egressus paterni cespitis terminos inuenitur.
II. 1 De homine satis dictum habeo. Nunc, ut ad destinatum reuertamur, ad locorum commemorationem stilus dirigendus est atque adeo principaliter in Italiam, cuius decus iam in urbe contigimus. 2 Sed Italia tanta cura ab omnibus dicta, praecipue M. Catone, ut iam inueniri non sit, quod non ueterum auctorum praesumpserit diligentia, largiter in laudem excellentis terrae materia suppetente, dum scriptores praestantissimi reputant locorum salubritatem, caeli temperiem, ubertatem soli, aprica collium, opaca nemorum, innoxios saltus, uitium olearumque prouentus, nobilia pecuaria, tot amnes, lacus tantos, bifera uiolaria; 3 inter haec Vesubium flagrantis animae spiritu uaporatum, tepentes fontibus Baias, colonias tam frequentes, tam assiduam nouarum urbium gratiam, tam clarum decus ueterum oppidorum, quae primum Aborigines Aurunci Pelasgi Arcades Siculi, totius postremo Graeciae aduenae et in summa uictores Romani condiderunt; ad haec laterum portuosa, orasque patentibus gremiis commercio orbis adcommodatas.