# De Mirabilibus Mundi 1.40-44

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.40-1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.40

23 Verum Italiae longitudo, quae ab Augusta Praetoria per urbem Capuamque porrigitur usque ad oppidum Regium, decies centena et uiginti milia passuum colligit, latitudo ubi plurimum quadringenta decem, ubi minimum centum triginta sex; artissima est ad portum quem Hannibalis castra dicunt, neque enim excedit quadraginta milia; umbilicum, ut Varro tradit, in agro Reatino habet. At in solidum spatium circuitus uniuersi uicies *centena quadraginta nouem sunt. 24 In quo ambitu aduersa Locrensium fronte ortus a Gadibus finitur Europae sinus primus; nam secundus a Lacinio auspicatus in Acroceraunio metas habet.
25 Ad haec Italia Pado clara est, quem mons Vesulus superantissimus inter iuga Alpium gremio suo fundit, uisendo fonte in Ligurum finibus, unde se primum Padus proruit summersusque cuniculo rursus in agro Vibonensi extollitur, nulli amnium inferior claritate, a Graecis dictus Eridanus. Intumescit ex ortu canis tabefactis niuibus et liquentibus brumae pruinis auctusque aquarum accessione triginta flumina in Adriaticum defert mare.
26 Memorabilibus inclutum et insigniter per omnium uulgatum ora, quod perpaucae familiae sunt in agro Faliscorum quos Hirpos uocant. Hi sacrificium annuum ad Soractis montem Apollini faciunt; ad operantes gesticulationibus religiosis impune exultant ardentibus lignorum struibus, in honorem diuinae rei flammis parentibus. Cuius deuotionis mysterium munificentia senatus honorata Hirpis perpetuo consulto omnium munerum uacationem dedit.
27 Gentem Marsorum serpentibus inlaesam esse nihil mirum; a Circae filio genus ducunt et de auita potentia deberi sibi sciunt seruitium uenenorum; ideo uenena contemnunt. 28 C. Coelius Aeetae tres filias dicit Angitiam Medeam Circen; Circen Circeios insedisse montes, carminum maleficiis uarias imaginum facies mentientem; 29 Angitiam uicina Fucino occupauisse ibique salubri scientia aduersus morbos resistentem, cum dedisset homines uiuere, deam habitam; 30 Medeam ab Iasone Buthroti sepultam filiumque eius Marsis imperasse.
31 Sed quamuis Italia habeat hoc praesidium familiare, a serpentibus non penitus libera est. 32 Denique Amunclas, quas Amyclas ante Graeci condiderant, serpentes fugauere. Illic frequens uipera insanabili morsu; breuior haec ceteris quas in aliis aduertimus orbis partibus ac propterea, dum despectui est, facilius nocet. 33 Calabria chersydris frequentissima et boas gignit, quem anguem ad inmensam molem ferunt conualescere. Captat primo greges bubulos et quae plurimo lacte rigua bos est, eius se uberibus innectit, suctuque continuo saginata longo in saeculo ita fellebri satietate ultimo extuberatur, ut obsistere magnitudini eius nulla uis queat, postremo depopulatis animantibus regiones quas obsederit cogit ad uastitatem. 34 Diuo Claudio principe, ubi Vaticanus ager est, in aluo occisae boae spectatus est solidus infans.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
