# De Mirabilibus Mundi 1.5-6

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.5-1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.5

16 Sed quamquam ista sic congruant, palam est prospero illi augurio deberi gloriam Romani nominis, maxime cum annorum ratio faciat cardinem ueritati: 17 nam, ut adfirmat Varro auctor diligentissimus, Romam condidit Romulus, Marte genitus et Rea Siluia, uel ut nonnulli Marte et Ilia; dictaque primum est Roma quadrata, quod ad aequilibrium foret posita. 18 Ea incipit a silua quae est in area Apollinis, et ad supercilium scalarum Caci habet terminum, ubi tugurium fuit Faustuli. Ibi Romulus mansitauit, qui auspicato murorum fundamenta iecit duodeuiginti natus annos, XI k. Mai., hora post secundam ante tertiam [plenam], sicut L. Tarruntius prodidit mathematicorum nobilissimus, Ioue in piscibus, Saturno Venere Marte Mercurio in scorpione, Sole in tauro, Luna in libra constitutis. 19 Et obseruatum deinceps, ne qua hostia Parilibus caederetur, ut dies iste a sanguine purus esset, cuius significationem de partu Iliae tractam uolunt. Idem Romulus regnauit annos septem et triginta. 20 De Caeninensibus egit primum triumphum, et Acroni regi eorum detraxit spolia, quae Ioui Feretrio primus suspendit et opima dixit. Rursum de Antemnatibus triumphauit, de Veientibus tertio. Apud Caprae paludem nonis Quintilibus apparere desiit.
21 Ceteri reges quibus locis habitauerunt dicemus. Tatius in arce, ubi nunc aedes est Iunonis Monetae; qui anno quinto quam ingressus urbem fuerat a Laurentibus interemptus est. Septima et uicesima olympiade hominem exiuit. Numa in colle primum Quirinali, deinde propter aedem Vestae in regia quae adhuc ita appellatur; qui regnauit annis tribus et quadraginta; [sepultus sub Ianiculo]. 22 Tullus Hostilius in Velia, ubi postea deum Penatium aedes facta est; qui regnauit annos duos et triginta, obiit olympiade quinta et tricesima. 23 Ancus Marcius in summa sacra uia, ubi aedes Larum est; qui regnauit annos quattuor et uiginti, obiit olympiade prima et quadragesima. 24 Tarquinius Priscus ad Mugoniam portam supra summam nouam uiam; qui regnauit annos septem et triginta. 25 Seruius Tullius Esquilinus supra cliuum Vrbium; qui regnauit annos duos et quadraginta. 26 Tarquinius Superbus et ipse Esquilinus supra cliuum Pullium ad Fagutalem lacum; qui regnauit annos quinque et uiginti.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
