Latin
Lines 1.51-1.54
Solinus, De Mirabilibus Mundi 1.51-54
Not analysed yet
Si Graecias cogitemus, praestat respicere litus Tarentinum; unde a promunturio, quod Acran Iapygiam uocant, Achaiam destinantibus citissima nauigatio est.
III. 1 Flectendus hinc stilus est: terrarum uocant aliae, et longum est, ut moratim insularum omnium oras legamus, quascumque promunturia Italica prospectant; quamuis sparsae recessibus amoenissimis et quodam naturae quasi spectaculo expositae non erant omittendae; 2 sed quantum residendum est, si dilatis quae praecipua sunt per quandam desidiam, aut Pandateriam aut Prochytam dicamus, aut ferri Iluam feracem, aut Caprariam quam Graeci Aegilon dicunt, aut Planasiam de facie supinati sic uocatam, uel Columbariam auium hoc nominis matrem, uel Ithacesiam Vlixis speculam, uel Aenariam, Inarimen Homero nominatam, aliasque laetas non secus. Inter quas Corsicam plurimi in dicendo latius circumuecti plenissima narrandi absoluerunt diligentia, nihilque omissum quod retractanti non sit superuacuum: 3 ut exordium incolis Ligures dederint, ut oppida extructa sint, ut colonias ibi deduxerint Marius et Sulla, ut ipsam Ligustici sinus aequor adluat. Sed haec facessant.
4 Verum ager Corsicanus, quod in eo agro unicum est, solus edit quem catochiten uocant lapidem fatu dignissimum. Maior est ceteris qui ad ornatum destinantur nec tam gemma quam cautes. Idem inpositas manus detinet, ita se iunctis corporibus adnectens ut cum ipso haereant quibus tangitur; *sic ei inest uelut de glutino lentiore nescio quid par atque gummi. 5 Accipimus Democritum Abderiten ostentatione scrupuli huius frequenter usum ad probandam occultam naturae potentiam in certaminibus quae contra magos habuit.
IV. 1 Sardinia quoque, quam apud Timaeum Sandaliotin legimus, Ichnusam apud Crispum, in quo mari sita sit, quos incolarum auctores habeat, satis celebre est. Nihil ergo attinet dicere [ut] Sardus Hercule, Norax Mercurio procreati cum alter a Libya, alter ab usque Tartesso Hispaniae in hosce fines permeauissent, a Sardo terrae, a Norace Norae oppido nomen datum, 2 mox Aristaeum regnando his proximum in urbe Caralis, quam condiderat ipse coniuncto populo utriusque sanguinis, seiuges usque ad se gentes ad unum morem coniugasse, imperium ex insolentia nihil aspernatas.