# De Mirabilibus Mundi 1.62-65

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.62-1.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.62

16 De Arethusa et Alpheo uerum est hactenus, quod conueniunt fons et amnis. Fluminum miracula abunde uaria sunt. Dianam qui ad Camerinam fluit si habitus inpudice hauserit, non coibunt in corpus unum latex uineus et latex aquae. 17 Apud Segestanos Helbesus in medio flumine subita exaestuatione feruet. Acidem, quamuis dimissum Aetna nullus frigore anteuertit. Himeraeum caelestes mutant plagae; amarus denique est, dum in aquilonem fluit, dulcis ubi ad meridiem flectitur.
18 Quanta in aquis, tanta nouitas in salinis. Salem Agrigentinum si igni iunxeris, dissoluitur ustione; cui si liquor aquae proximauerit, crepitat ueluti torreatur. Purpureum Aetna mittit, in Pachyno translucidus inuenitur. 19 Cetera salinarum metalla, quae sunt aut Agrigento aut Centuripis proximantia, funguntur cautium ministerio; nam illinc excuduntur signa ad facies hominum uel deorum. Thermitanis locis insula est harundinum ferax: hae accommodatissimae sunt in omnem sonum tibiarum, seu praecentorias facias, quarum locus est ad puluinaria praecinendi, siue uascas quae foraminum numeris praecentorias antecedunt, seu puellatorias quibus a sono clariore uocamen datur, siue gingrinas quae breuiores licet subtilioribus tamen modis insonant, aut miluinas quae in accentus exeunt acutissimos, aut Lydias quas et turarias dicunt, uel Corinthias uel Aegyptias aliasue a musicis per diuersas officiorum et nominum species separatas.
20 In Halesina regione fons alias quietus et tranquillus cum siletur, si insonent tibiae, exultabundus ad cantus eleuatur, et quasi miretur uocis dulcedinem, ultra margines intumescit. 21 Gelonium stagnum taetro odore abigit proximantes. Ibi et fontes duo, alter de quo si sterilis sumpserit fecundatur, alter quem si fecunda hauserit uertitur in sterilitatem. 22 Stagnum Petrensium serpentibus noxium est, homini salutare. In lacu Agrigentino oleum supernatat; hoc pingue haeret harundinum comis de assiduo uolutabro, e quarum capillamentis legitur unguentum medicum contra armentarios morbos.
23 Nec longe inde collis Vulcanius, in quo qui diuinae rei operantur ligna uitea super aras struunt nec ignis adponitur in hanc congeriem; cum prosicias intulerint, si adest deus, si sacrum probetur, sarmenta licet uiridia sponte concipiunt et nullo inflagrante halitu ab ipso numine fit accendium. 24 Ibi epulantes adludit flamma, quae flexuosis excessibus uagabunda quem contigerit non adurit nec aliud est quam imago nuntia perfecti rite uoti. Idem ager Agrigentinus eructat limosas scaturrigines et ut uenae fontium sufficiunt riuis subministrandis, ita in hac Siciliae parte solo numquam deficiente aeterna reiectatione terram terra euomit.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
