# De Mirabilibus Mundi 1.90-93

Solinus, De Mirabilibus Mundi, Lines 1.90-1.93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/de-mirabilibus-mundi/1.90

17 Veniamus ad promunturium Ceras Chryseon Byzantio oppido nobile, antea Lygos dictum, quod a Dyrrhachio abest septingentis undecim milibus passuum: tantum enim patet inter Hadriaticum mare et Propontidem. 18 In Ceniensi regione non longe Flauiopolim coloniam Bizye oppidum, quondam area Terei regis, inuisum hirundinibus et deinceps alitibus illis inaccessum, quamquam et Thebas, quod illa moenia saepius capta sint, negentur subire. 19 Nam inter cetera habere illas quiddam praescium inde noscitur, quod lapsura non petunt culmina et aspernantur peritura quoquo modo tecta. Minime certe a diris auibus impetuntur nec umquam praeda sunt ut sacrae. Cibos non sumunt resistentes, sed in aere capiunt escas et hauriunt.
20 Alter isthmos in Thracia est similibus angustiis et pari latitudine arti maris. Huius litora urbes utrimque secus ostentant. Propontidis oram insignit Pactye, Melanes sinum Cardia; quae quod in cordis faciem sita sit, dicta Cardia est. 21 Ille autem magnus Hellespontus stringitur in stadia septem, quibus ab Europa Asiaticam plagam uindicat. Hic quoque urbes duae: Abydos Asiae est, Sestos Europae. 22 Deinde contraria inter se promunturia: Mastusia Chersonesi, ubi finitur Europae sinus tertius, Sigeum Asiae, in quo tumulus est Cynossema dictus Hecubae sepulcrum et turris Protesilai delubro data. 23 Finibus Thraciae a septemtrione Hister obtenditur, ab oriente Pontus ac Propontis, a meridie Aegaeum mare.
XI. 1 Inter Tenedum et Chium, qua Aegaeus sinus panditur, ab dextera Antandrum nauigantibus saxum est (hoc enim uerius quam insula meruit cognominari); 2 id quoniam uisentibus procul caprae simile creditur, quam Graeci aega nuncupant, Aegaeus sinus dictus. A Phalario Corcyrae promunturio ad nauis effigiem scopulus eminet, in quem transfiguratam Vlixis nauem crediderunt. Cytherae, quae a Malea abest quinque milibus passuum, Porphyris antea nomen fuit.
3 Pronius est Cretam dicere quam absoluere, in quo mari iaceat. Ita enim circumflui illius nomina Graeci permiscuerunt, ut dum aliis alia inferunt, paene oblimauerint uniuersa. Quanta potest tamen in designando operam locabimus, ne quid haereat sub ancipiti. 4 Inter ortum porrigitur et occasum tractu longissimo, hinc Graecia illinc Cyrenis obiacentibus. A septentrione Aegaeis et suis aestibus uerberatur, id est Creticis; ab austro Libycis undis perfunditur et Aegyptiis, non stipata C urbibus, sicut perhibent qui prodige lingua largiti sunt, sed magnis et ambitiosis oppidis, quorum principatus est penes Gortynam, Cydoneam, Cnoson, Therapnas, Cylisson. 5 Dosiades eam a Crete nympha Hesperidis filia, Anaximander a Crete rege Curetum, Crates Aeriam prius dictam, mox Curetum, nonnulli etiam a temperie caeli Macaronneson appellatam prodiderunt. Prima potuit remis et sagittis, prima litteris iura fixit. Pyrrhicho repertore equestres turmas prima docuit lasciuas uertigines implicare, ex qua disciplina bellicae rei usus datus. 6 Studium. musicum inde coeptum, cum Idaei dactyli modulos crepitu ac tinnitu aeris deprehensos in uersificum ordinem transtulissent. Albet iugis montium Dictynnaei et Cadisti, qui ita excandescunt, ut eminus nauigantes magis putent nubila. 7 Praeter ceteros Ida est qui ante solis ortum solem uidet. Varro in opere quod de litoralibus est etiam suis temporibus adfirmat sepulcrum Iouis ibi uisitatum.

---

Solinus, DE MIRABILIBUS MUNDI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus5.html.
