# Statuta 1.4

Sonniatus Rhemensis, Statuta, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sonniatus-rhemensis/statuta/1.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sonniatus-rhemensis/statuta/1.4

XV. Extrema unctio deferamur laboranti et petenti, cumque pastor in propria saepius invisat, et pie visitet, eum ad futuram gloriam animando, et debite praeparando. XVI De clericis, luceant sicut stellae et perpetuae claritates in firmamento Ecclesiae. Non sint ebrii, nugaces, et saecularibus immisti. XVII. Nec mulieres alloquantur, aut domi retineant; vivant in communi, et aedes pauperi patentes inhabitent. XVIII. Suffragia defunctorum omnium servari praecipimus, et ne missarum solemnia, praeter fundatorum mentem, alio modo convertantur. XIX. Sint episcopi fideles et assidui verbi Dei dispensatores. In hoc enim eorum charitas dignoscitur, si gregem pascant exemplo et verbo. XX. Festa absque omni opere forensi excolenda, et cum debita veneratione celebranda haec sunt: Nativitas Domini, Circumcisio, Epiphania, Annuntiatio beatae Mariae; Resurrectio Domini cum die sequenti. Ascensio Domini, dies Pentecostes, Nativitas beati Joannis Baptistae, apostolorum Petri et Pauli, Assumptio beatae Mariae, ejusdem Nativitas, Andreae apostoli, et dies omnes Dominicales. XXI. Ecclesiae debite dotentur ad alimoniam pastori; et cleri, ut securius invigilent super gregem, et de ejus salute sint anxii et solliciti.

---

Sonniatus Rhemensis, Statuta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1372/tmp1372/tmp1372.tmp1372.opp-lat1.xml.
