# H. Lugner 3.1-20

Sources for the Bohemian Inquisition, H. Lugner, 3.1 to 3.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sources-for-the-bohemian-inquisition/h-lugner/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sources-for-the-bohemian-inquisition/h-lugner/3.1

3. Gutachten I (Fortsetzung) Secundo videnda sunt motiva, propter que debet sibi fieri gracia: Tum quia inquisitor non tenuit debitum processum inquisicionis. Tum quia non citavit nominatim. Tum quia non fuerunt infamati aput bonos et graves. Tum quia confessio in iudicio non preiudicat, qualis est, quam manibus tractamus. Tum quia confitens inductus fuit ad confitendum, et ideo non sponte confessus fuit. Tum quia confessus fuit tantum ore et non corde, quia corde non notavit. Tum quia hoc facere potuit, quia non iuravit, ut diceret de se et de aliis veritatem. Tum quia promisistis sibi graciam inpunitatis omnimode. Tum quia non sunt perauditi omnes, qui astabant sue primarie affirmacioni. Tum quia lubrico lingue dixit. Tum quia in thabernis multo maiora et peiora contra deum et sanctos et contra fidem dicuntur, nec tamen arestantur. Tum quia propter auditum auditus non debebant arestari. Tum quia deposicio non est heretica, sed blasphema seu maledica. Tum quia omnes deposiciones de eo facte sunt singulares, et tales eciam cum fama nichil probant. Sed ad hec omnia respondeo: Dico quod processus inquisitoris fuit bonus et iustus, et quod ad hoc tenebatur. Et quod tenebatur patet per illud De hereticis, „Ad abolendam ", ubi dicitur: Inquisitores debent procedere contra omnes, qui aliter senciunt de sacramentis ecclesie vel docent, quam sacrosancta Romana ecclesia predicat et observat . Quod fuerit bonus, probatur per privilegium: Inquisitores possunt et debent procedere contra infectos heresium infamatos aut levi suspicione notatos vel contra accusatos vel quomodolibet aliter deprehensos, ut patet ex littera domini Clementis „Pre cunctis", et ex lege Friderici „Patharenorum", et ex constitucionibus „Quicumque deprehensus fuerit". Quod autem sit iustus patet, quia iustum est obedire pape et legibus. Sic namque dicitur De hereticis, „Multorum", l(ibro) VII: Si inquisitores propter odium graciam vel amorem lucrum aut comodum temporale contra iusticiam et suam conscienciam obmiserint procedere ubi fuerit procedendum, preter alias penas pro qualitate culpe inponendas excommunicacionis sentenciam incurrant ipso facto, a qua preterquam in mortis articulo nisi per Romanum pontificem potest absolvi.

---

Sources for the Bohemian Inquisition, H. Lugner. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000634.zip.
