Latin
3.32 to 3.44
Sources for the Bohemian Inquisition, H. Lugner 3.32-44
Not analysed yet
Quos reor esse bonos et graves, et maxime sanctissimum dominum papam. Secundo respondeo, quod inquisicio potest fieri quandoque, ubi non precessit infamia, propter periculum ut in heresi et in aliis peccatis, que in occulto serpunt, ubi est periculum, quod in alios dirivetur; E(xtra), „Qualiter", et c(apilulo) „Sicut". Hec In(nocencius). Ad illud: „Confessio in iudicio non preiudicat": respondetur ex prima parte huius questionis, quando et cui preiudicat ; r(equir)e ibi. Ad illud: „Confitens inductus fuit per presbyteros", respondeo, hoc ipsum peius fuit quam defensare personam, ut patet XXIIII q. III, „Qui aliorum", ubi dicitur: Qui aliorum defendit errorem aut qui favet, multo dampnabilior est eis, qui errant, quia non solum ipse errat, sed eciam aliis offendicula erroris preparat et confirmat. Unde quia magister est erroris, non tantum hereticus, sed heresiarcha dicendus est. Unde ex officio vestro requiratis episcopum, quod faciat illud, quod scribitur l(ibro) VI, De hereticis, „Accusatus" §„Sacerdotes", ubi dicitur: Sacerdotes et clerici possunt capi ab inquisitoribus, qui impediunt officium inquisicionis instruendo hereticos vel eorum credentes de dicenda falsitate vel tacenda veritate. Ad illud, quando dicitur: „Confessus fuit ore, non corde", respondeo: Quoniam cor hominis est inscrutabile, nemo hominem novit nisi deus, secundum illud quod scribitur XXII q. V, „Humane aures", ubi dicitur: Quoniam humane aures talia 〈verba〉 iudicant, qualia foris sonant :divina vero iudicia talia foris audiunt, qualia ex intimis proferuntur. Sed quia verbis opus est, que rerum effectus demonstret –C. de dona(cionibus), l. „Verba" –,idcirco non debet intencio verbis, sed verba intencioni deservire. Non enim est estimandus quis dixisse, quod non mente agitaverit; ff. de suppele(ctile) legata, l. „Labeo". Sed quia dixit in iudicio ea, que in deposicione sunt conscripta, ad illa vos teneatis, quia a proprietate verborum non est recedendum ; ff. de leg(atis) et fideicommissis, „Non al(iter )".