# H. Lugner 3.45-55

Sources for the Bohemian Inquisition, H. Lugner, 3.45 to 3.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sources-for-the-bohemian-inquisition/h-lugner/3.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sources-for-the-bohemian-inquisition/h-lugner/3.45

Ad confirmacionem facinoris, quando inducitur: „Hoc facere potuit, quia non iuravit", producatur prothocollum. Et ibidem dicatur de iuramento confitentis. Ad illud, quando dicitur: „Promisistis sibi graciam, si fateretur", respondeo: Promisi graciam non inpunitatis, sed eam, quam possem facere salva iusticia, si tamen fateretur dicere veritatem de se et de aliis, secundum quod ipse super hoc prestitit iuramentum. Sed quia fassus est ore, non corde, et hoc, ut me et ecclesiam deciperet, et ut ipse arestacionem evaderet, ut ipsemet dixit, idcirco non est dignus gracia, sed pena. Ad illud: „Non sunt vocati omnes illi qui astabant sibi, quando dixit Rome non absolvi penitentes et confitentes ibidem", respondeo: Idcirco non vocavi, quia confessum in iudicio et coram iudice suo habui pro convicto et adhuc habeo. Ad illud: „Dixit ex lubrico lingue", respondeo: quod in confessione, quam fecit contra se in iudicio coram iudice suo proprio, 〈nec〉 hanc condicionem nec quaseumque alias condiciones – ut puta ire, frenesis, ebrietatis, et quidquid potest dici talium – expressit mox et statim post factam confessionem, sed post menses tres et plus, ut patet in sua confessione duplici inspicienti et consideranti. Ideo ipsum 〈nec〉 ista condicio nec alie interiecte possunt adiuvare, maxime condiciones suum factum alleviantes, quia in iudicio fasso de sua confessione accipitur, quod sibi dampnosum est et quod utile est refutatur; Extra, De constitucionibus , „Cum M.". Ad illud: „In tabernis et alibi peiora contra deum et fidem locuntur", respondeo dupliciter: Ex causa parcendum est multitudini propter pericula magna, que possent ecclesie et membris ecclesie evenire, usque ad tempus, secundum illud ewangelicum: Inimcus homo superseminavit zyzania. Vis ergo, ut eamus et colligamus illa, etc.? Respondit dominus: Sinite ea crescere usque ad messem. Aliter respondetur: Si essent infames, et accusantes taliter loquentes , et potencia iuris et facti adesset, posset procedi contra tales.

---

Sources for the Bohemian Inquisition, H. Lugner. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000634.zip.
