# Pars prima 1.94-102

Spinoza, Pars prima, 1.94 to 1.102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/spinoza/pars-prima/1.94

PROPOSITIO XXV : Deus non tantum est causa efficiens rerum existentiæ sed etiam essentiæ. DEMONSTRATIO : Si negas, ergo rerum essentiæ Deus non est causa adeoque (per axioma 4) potest rerum essentia sine Deo concipi : atqui hoc (per propositionem 15) est absurdum. Ergo rerum etiam essentiæ Deus est causa. Q.E.D. SCHOLIUM : Hæc propositio clarius sequitur ex propositione 16. Ex ea enim sequitur quod ex data natura divina tam rerum essentia quam existentia debeat necessario concludi et ut verbo dicam eo sensu quo Deus dicitur causa sui, etiam omnium rerum causa dicendus est, quod adhuc clarius ex sequenti corollario constabit. COROLLARIUM : Res particulares nihil sunt nisi Dei attributorum affectiones sive modi quibus Dei attributa certo et determinato modo exprimuntur. Demonstratio patet ex propositione 15 et definitione 5. PROPOSITIO XXVI : Res quæ ad aliquid operandum determinata est, a Deo necessario sic fuit determinata et quæ a Deo non est determinata, non potest se ipsam ad operandum determinare. DEMONSTRATIO : Id per quod res determinatæ ad aliquid operandum dicuntur, necessario quid positivum est (ut per se notum). Adeoque tam ejus essentiæ quam existentiæ Deus ex necessitate suæ naturæ est causa efficiens (per propositiones 25 et 16) quod erat primum. Ex quo etiam quod secundo proponitur clarissime sequitur. Nam si res quæ a Deo determinata non est, se ipsam determinare posset, prima pars hujus falsa esset, quod est absurdum, ut ostendimus. PROPOSITIO XXVII : Res quæ a Deo ad aliquid operandum determinata est, se ipsam indeterminatam reddere non potest. DEMONSTRATIO : Hæc propositio patet ex axiomate tertio. PROPOSITIO XXVIII : Quodcunque singulare sive quævis res quæ finita est et determinatam habet existentiam, non potest existere nec ad operandum determinari nisi ad existendum et operandum determinetur ab alia causa quæ etiam finita est et determinatam habet existentiam et rursus hæc causa non potest etiam existere neque ad operandum determinari nisi ab alia quæ etiam finita est et determinatam habet existentiam, determinetur ad existendum et operandum et sic in infinitum.

---

Spinoza, Pars prima. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/spinoza.ethica1.html.
