Latin
1.144 to 1.151
Spinoza, Pars quarta 1.144-151
Not analysed yet
PROPOSITIO XLVIII: Affectus existimationis et despectus semper mali sunt. DEMONSTRATIO: Hi enim affectus (per 21 et 22 affectuum definitiones) rationi repugnant adeoque (per propositiones 26 et 27 hujus) mali sunt. Q.E. D. PROPOSITIO XLIX: Existimatio facile hominem qui existimatur superbum reddit. DEMONSTRATIO: Si videmus aliquem de nobis plus justo præ amore sentire, facile gloriabimur (per scholium propositionis 41 partis III) sive lætitia afficiemur (per 30 affectuum definitionem) et id boni quod de nobis prædicari audimus, facile credemus (per propositionem 25 partis III) atque adeo de nobis præ amore nostri plus justo sentiemus hoc est (per definitionem 28 affectuum) facile superbiemus. Q.E. D. PROPOSITIO L: Commiseratio in homine qui ex ductu rationis vivit, per se mala et inutilis est. DEMONSTRATIO: Commiseratio enim (per 18 affectuum definitionem) tristitia est ac proinde (per propositionem 41 hujus) per se mala; bonum autem quod ex ea sequitur, quod scilicet hominem cujus nos miseret, a miseria liberare conamur (per corollarium III propositionis 27 partis III) ex solo rationis dictamine facere cupimus (per propositionem 37 hujus) nec nisi ex solo rationis dictamine aliquid quod certo scimus bonum esse, agere possumus (per propositionem 27 hujus) atque adeo commiseratio in homine qui ex ductu rationis vivit, per se mala est et inutilis. Q.E. D. COROLLARIUM: Hinc sequitur quod homo qui ex dictamine rationis vivit, conatur quantum potest efficere ne commiseratione tangatur. SCHOLIUM: Qui recte novit omnia ex naturæ divinæ necessitate sequi et secundum æternas naturæ leges et regulas fieri, is sane nihil reperiet quod odio, risu aut contemptu dignum sit nec cujusquam miserebitur sed quantum humana fert virtus, conabitur bene agere ut aiunt et lætari. Huc accedit quod is qui commiserationis affectu facile tangitur et alterius miseria vel lacrimis movetur, sæpe aliquid agit cujus postea ipsum pœ nitet tam quia ex affectu nihil agimus quod certo scimus bonum esse quam quia facile falsis lacrimis decipimur. Atque hic expresse loquor de homine qui ex ductu rationis vivit. Nam qui nec ratione nec commiseratione movetur ut aliis auxilio sit, is recte inhumanus appellatur. Nam (per propositionem 27 partis III) homini dissimilis esse videtur.