Latin
1.164 to 1.172
Spinoza, Pars quarta 1.164-172
Not analysed yet
PROPOSITIO LV: Maxima superbia vel abjectio est maxima sui ignorantia. DEMONSTRATIO: Patet ex definitionibus 28 et 29 affectuum. PROPOSITIO LVI: Maxima superbia vel abjectio maximam animi impotentiam indicat. DEMONSTRATIO: Primum virtutis fundamentum est suum esse conservare (per corollarium propositionis 22 hujus) idque ex ductu rationis (per propositionem 24 hujus). Qui igitur se ipsum ignorat, omnium virtutum fundamentum et consequenter omnes virtutes ignorat. Deinde ex virtute agere nihil aliud est quam ex ductu rationis agere (per propositionem 24 hujus) et qui ex ductu rationis agit, scire necessario debet se ex ductu rationis agere (per propositionem 43 partis II); qui itaque se ipsum et consequenter (ut jam jam ostendimus) omnes virtutes maxime ignorat, is minime ex virtute agit hoc est (ut ex definitione 8 hujus patet) maxime animo est impotens atque adeo (per propositionem præcedentem) maxima superbia vel abjectio maximam animi impotentiam indicat. Q.E. D. COROLLARIUM: Hinc clare sequitur superbos et abjectos maxime affectibus esse obnoxios. SCHOLIUM: Abjectio tamen facilius corrigi potest quam superbia quandoquidem hæc lætitiæ, illa autem tristitiæ est affectus atque adeo (per propositionem 18 hujus) hæc illa fortior est. PROPOSITIO LVII: Superbus parasitorum seu adulatorum præsentiam amat, generosorum autem odit. DEMONSTRATIO: Superbia est lætitia orta ex eo quod homo de se plus justo sentit (per definitiones 28 et 6 affectuum) quam opinionem homo superbus quantum potest fovere conabitur (vide scholium propositionis 13 partis III) adeoque superbi parasitorum vel adulatorum (horum definitiones omisi quia nimis noti sunt) præsentiam amabunt et generosorum qui de ipsis ut par est, sentiunt, fugient. Q.E. D. SCHOLIUM: Nimis longum foret hic omnia superbiæ mala enumerare quandoquidem omnibus affectibus obnoxii sunt superbi sed nullis minus quam affectibus amoris et misericordiæ. Sed hic minime tacendum est quod ille etiam superbus vocetur qui de reliquis minus justo sentit atque adeo hoc sensu superbia definienda est quod sit lætitia orta ex falsa opinione quod homo se supra reliquos esse putat. Et abjectio huic superbiæ contraria definienda esset tristitia orta ex falsa opinione quod homo se infra reliquos esse credit. At hoc posito facile concipimus superbum necessario esse invidum (vide scholium propositionis 55 partis III) et eos maxime odio habere qui maxime ob virtutes laudantur nec facile eorum odium amore aut beneficio vinci (vide scholium propositionis 41 partis III) et eorum tantummodo præsentia delectari qui animo ejus impotenti morem gerunt et ex stulto insanum faciunt.