# Pars quarta 1.241-246

Spinoza, Pars quarta, 1.241 to 1.246. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/spinoza/pars-quarta/1.241

CAPUT XIV: Quamvis igitur homines omnia plerumque ex sua libidine moderentur, ex eorum tamen communi societate multo plura commoda quam damna sequuntur. Quare satius est eorum injurias æquo animo ferre et studium iis adhibere quæ concordiæ et amicitiæ conciliandæ inserviunt. CAPUT XV: Quæ concordiam gignunt sunt illa quæ ad justitiam, æquitatem et honestatem referuntur. Nam homines præter id quod injustum et iniquum est, etiam ægre ferunt quod turpe habetur sive quod aliquis receptos civitatis mores aspernatur. Amori autem conciliando illa apprime necessaria sunt quæ ad religionem et pietatem spectant. De quibus vide scholia I et II propositionis 37 et scholium propositionis 46 et scholium propositionis 73 partis IV. CAPUT XVI: Solet præterea concordia ex metu plerumque gigni sed sine fide. Adde quod metus ex animi impotentia oritur et propterea ad rationis usum non pertinet ut nec commiseratio quamvis pietatis speciem præ se ferre videatur. CAPUT XVII: Vincuntur præterea homines etiam largitate, præcipue ii qui non habent unde comparare possint illa quæ ad vitam sustentandam necessaria sunt. Attamen unicuique indigenti auxilium ferre vires et utilitatem viri privati longe superat. Divitiæ namque viri privati longe impares sunt ad id suppeditandum. Unius præterea viri facultas limitatior est quam ut omnes sibi possit amicitia jungere; quare pauperum cura integræ societati incumbit et ad communem tantum utilitatem spectat. CAPUT XVIII: In beneficiis accipiendis et gratia referenda alia prorsus debet esse cura, de qua vide scholium propositionis 70 et scholium propositionis 71 partis IV. CAPUT XIX: Amor præterea meretricius hoc est generandi libido quæ ex forma oritur et absolute omnis amor qui aliam causam præter animi libertatem agnoscit, facile in odium transit nisi, quod pejus est, species delirii sit atque tum magis discordia quam concordia fovetur. Vide scholium propositionis 31 partis III.

---

Spinoza, Pars quarta. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/spinoza.ethica4.html.
