# Pars quarta 1.247-252

Spinoza, Pars quarta, 1.247 to 1.252. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/spinoza/pars-quarta/1.247

CAPUT XX: Ad matrimonium quod attinet, certum est ipsum cum ratione convenire si cupiditas miscendi corpora non ex sola forma sed etiam ex amore liberos procreandi et sapienter educandi, ingeneretur et præterea si utriusque, viri scilicet et f&oelig;minæ amor non solam formam sed animi præcipue libertatem pro causa habeat. CAPUT XXI: Gignit præterea adulatio concordiam sed f&oelig;do servitutis crimine vel perfidia; nulli quippe magis adulatione capiuntur quam superbi qui primi esse volunt nec sunt. CAPUT XXII: Abjectioni falsa pietatis et religionis species inest. Et quamvis abjectio superbiæ sit contraria, est tamen abjectus superbo proximus. Vide scholium propositionis 57 partis IV. CAPUT XXIII: Confert præterea concordiæ pudor in iis tantum quæ celari non possunt. Deinde quia ipse pudor species est tristitiæ, ad rationis usum non spectat. CAPUT XXIV: Cæteri tristitiæ erga homines affectus directe justitiæ, æquitati, honestati, pietati et religioni opponuntur et quamvis indignatio æquitatis speciem præ se ferre videatur, ibi tamen sine lege vivitur ubi unicuique de factis alterius judicium ferre et suum vel alterius jus vindicare licet. CAPUT XXV: Modestia hoc est cupiditas hominibus placendi quæ ex ratione determinatur, ad pietatem (ut in scholio I propositionis 37 partis IV diximus) refertur. Sed si ex affectu oriatur, ambitio est sive cupiditas qua homines falsa pietatis imagine plerumque discordias et seditiones concitant. Nam qui reliquos consilio aut re juvare cupit ut simul summo fruantur bono, is apprime studebit eorum sibi amorem conciliare; non autem eos in admirationem traducere ut disciplina ex ipso habeat vocabulum nec ullas absolute invidiæ causas dare. In communibus deinde colloquiis cavebit hominum vitia referre et de humana impotentia non nisi parce loqui curabit : at largiter de humana virtute seu potentia et qua via possit perfici ut sic homines non ex metu aut aversione sed solo lætitiæ affectu, moti ex rationis præscripto quantum in se est, conentur vivere.

---

Spinoza, Pars quarta. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/spinoza.ethica4.html.
