Latin
1.253 to 1.256
Spinoza, Pars quarta 1.253-256
Not analysed yet
CAPUT XXVI: Præter homines nihil singulare in natura novimus cujus mente gaudere et quod nobis amicitia aut aliquo consuetudinis genere jungere possumus adeoque quicquid in rerum natura extra homines datur, id nostræ utilitatis ratio conservare non postulat sed pro ejus vario usu conservare, destruere vel quocunque modo ad nostrum usum adaptare nos docet. CAPUT XXVII: Utilitas quam ex rebus quæ extra nos sunt, capimus, est præter experientiam et cognitionem quam acquirimus ex eo quod easdem observamus et ex his formis in alias mutamus, præcipua corporis conservatio et hac ratione res illæ imprimis utiles sunt quæ corpus ita alere et nutrire possunt ut ejus omnes partes officio suo recte fungi queant. Nam quo corpus aptius est ut pluribus modis possit affici et corpora externa pluribus modis afficere, eo mens ad cogitandum est aptior (vide propositiones 38 et 39 partis IV). At hujus notæ perpauca in natura esse videntur; quare ad corpus ut requiritur nutriendum necesse est multis naturæ diversæ alimentis uti. Quippe humanum corpus ex plurimis diversæ naturæ partibus componitur quæ continuo alimento indigent et vario ut totum corpus ad omnia quæ ex ipsius natura sequi possunt, æque aptum sit et consequenter ut mens etiam æque apta sit ad plura concipiendum. CAPUT XXVIII: Ad hæc autem comparandum vix uniuscujusque vires sufficerent nisi homines operas mutuas traderent. Verum omnium rerum compendium pecunia attulit, unde factum ut ejus imago mentem vulgi maxime occupare soleat quia vix ullam lætitiæ speciem imaginari possunt nisi concomitante nummorum idea tanquam causa. CAPUT XXIX: Sed hoc vitium eorum tantum est qui non ex indigentia nec propter necessitates nummos quærunt sed quia lucri artes didicerunt quibus se magnifice efferunt. Cæterum corpus ex consuetudine pascunt sed parce quia tantum de suis bonis se perdere credunt quantum sui corporis conservationi impendunt. At qui verum nummorum usum norunt et divitiarum modum ex sola indigentia moderantur, paucis contenti vivunt.