# Pars quarta 1.94-99

Spinoza, Pars quarta, 1.94 to 1.99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/spinoza/pars-quarta/1.94

PROPOSITIO XXXII: Quatenus homines passionibus sunt obnoxii, non possunt eatenus dici quod natura conveniant. DEMONSTRATIO: Quæ natura convenire dicuntur, potentia convenire intelliguntur (per propositionem 7 partis III) non autem impotentia seu negatione et consequenter (vide scholium propositionis 3 partis III) neque etiam passione; quare homines quatenus passionibus sunt obnoxii, non possunt dici quod natura conveniant. Q.E.D. SCHOLIUM: Res etiam per se patet; qui enim ait album et nigrum in eo solummodo convenire quod neutrum sit rubrum, is absolute affirmat album et nigrum nulla in re convenire. Sic etiam si quis ait lapidem et hominem in hoc tantum convenire quod uterque sit finitus, impotens vel quod ex necessitate suæ naturæ non existit vel denique quod a potentia causarum externarum indefinite superatur, is omnino affirmat lapidem et hominem nulla in re convenire; quæ enim in sola negatione sive in eo quod non habent conveniunt, ea revera nulla in re conveniunt. PROPOSITIO XXXIII: Homines natura discrepare possunt quatenus affectibus qui passiones sunt, conflictantur et eatenus etiam unus idemque homo varius est et inconstans. DEMONSTRATIO: Affectuum natura seu essentia non potest per solam nostram essentiam seu naturam explicari (per definitiones 1 et 2 partis III) sed potentia hoc est (per propositionem 7 partis III) natura causarum externarum cum nostra comparata definiri debet; unde fit ut uniuscujusque affectus tot species dentur quot sunt species objectorum a quibus afficimur (vide propositionem 56 partis III) et ut homines ab uno eodemque objecto diversimode afficiantur (vide propositionem 51 partis III) atque eatenus natura discrepent et denique ut unus idemque homo (per eandem propositionem 51 partis III) erga idem objectum diversimode afficiatur atque eatenus varius sit etc. Q.E.D. PROPOSITIO XXXIV: Quatenus homines affectibus qui passiones sunt, conflictantur, possunt invicem esse contrarii.

---

Spinoza, Pars quarta. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/spinoza.ethica4.html.
