# Pars quinta 1.35-44

Spinoza, Pars quinta, 1.35 to 1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/spinoza/pars-quinta/1.35

PROPOSITIO XI: Quo imago aliqua ad plures res refertur, eo frequentior est seu sæpius viget et mentem magis occupat. DEMONSTRATIO: Quo enim imago seu affectus ad plures res refertur, eo plures dantur causæ a quibus excitari et foveri potest quas omnes mens (per hypothesin) ex ipso affectu simul contemplatur atque adeo affectus eo frequentior est seu sæpius viget et (per propositionem 8 hujus) mentem magis occupat. Q.E.D. PROPOSITIO XII: Rerum imagines facilius imaginibus quæ ad res referuntur quas clare et distincte intelligimus, junguntur quam aliis. DEMONSTRATIO: Res quas clare et distincte intelligimus, vel rerum communes proprietates sunt vel quæ ex iis deducuntur (vide rationis definitionem in II scholio propositionis 40 partis II) et consequenter sæpius (per propositionem præcedentem) in nobis excitantur adeoque facilius fieri potest ut res alias simul cum his quam cum aliis contemplemur et consequenter (per propositionem 18 partis II) ut facilius cum his quam cum aliis jungantur. Q.E.D. PROPOSITIO XIII: Quo imago aliqua pluribus aliis juncta est, eo sæpius viget. DEMONSTRATIO: Nam quo imago aliqua pluribus aliis juncta est, eo (per propositionem 18 partis II) plures causæ dantur a quibus excitari potest. Q.E.D. PROPOSITIO XIV: Mens efficere potest ut omnes corporis affectiones seu rerum imagines ad Dei ideam referantur. DEMONSTRATIO: Nulla est corporis affectio cujus aliquem clarum et distinctum non possit mens formare conceptum (per propositionem 4 hujus) adeoque efficere potest (per propositionem 15 partis I) ut omnes ad Dei ideam referuntur. Q.E.D. PROPOSITIO XV: Qui se suosque affectus clare et distincte intelligit, Deum amat et eo magis quo se suosque affectus magis intelligit. DEMONSTRATIO: Qui se suosque affectus clare et distincte intelligit, lætatur (per propositionem 53 partis III) idque concomitante idea Dei (per propositionem præcedentem) atque adeo (per 6 affectuum definitionem) Deum amat et (per eandem rationem) eo magis quo se suosque affectus magis intelligit. Q.E.D.

---

Spinoza, Pars quinta. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/spinoza.ethica5.html.
