# Pars quinta 1.84-91

Spinoza, Pars quinta, 1.84 to 1.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/spinoza/pars-quinta/1.84

PROPOSITIO XXXII: Quicquid intelligimus tertio cognitionis genere, eo delectamur et quidem concomitante idea Dei tanquam causa. DEMONSTRATIO: Ex hoc cognitionis genere summa quæ dari potest mentis acquiescentia (per propositionem 27 hujus) hoc est (per 25 affectuum definitionem) lætitia oritur eaque concomitante idea sui et consequenter (per propositionem 30 hujus) concomitante etiam idea Dei tanquam causa. Q.E.D. COROLLARIUM: Ex tertio cognitionis genere oritur necessario amor Dei intellectualis. Nam ex hoc cognitionis genere oritur (per propositionem præcedentem) lætitia concomitante idea Dei tanquam causa hoc est (per 6 affectuum definitionem) amor Dei non quatenus ipsum ut præsentem imaginamur (per propositionem 29 hujus) sed quatenus Deum æternum esse intelligimus et hoc est quod amorem Dei intellectualem voco. PROPOSITIO XXXIII: Amor Dei intellectualis qui ex tertio cognitionis genere oritur, est æternus. DEMONSTRATIO: Tertium enim cognitionis genus (per propositionem 31 hujus et axioma 3 partis I) est æternum adeoque (per idem axioma partis I) amor qui ex eodem oritur, est etiam necessario æternus. Q.E.D. SCHOLIUM: Quamvis hic erga Deum amor principium non habuerit (per propositionem præcedentem) habet tamen omnes amoris perfectiones perinde ac si ortus fuisset, sicut in corollario propositionis præcedentis finximus. Nec ulla hic est differentia nisi quod mens easdem has perfectiones quas eidem jam accedere finximus æternas habuerit idque concomitante idea Dei tanquam causa æterna. Quod si lætitia in transitione ad majorem perfectionem consistit, beatitudo sane in eo consistere debet quod mens ipsa perfectione sit prædita. PROPOSITIO XXXIV: Mens non nisi durante corpore obnoxia est affectibus qui ad passiones referuntur. DEMONSTRATIO: Imaginatio est idea qua mens rem aliquam ut præsentem contemplatur (vide ejus definitionem in scholio propositionis 17 partis II) quæ tamen magis corporis humani præsentem constitutionem quam rei externæ naturam indicat (per II corollarium propositionis 16 partis II). Est igitur affectus (per generalem affectuum definitionem) imaginatio quatenus corporis præsentem constitutionem indicat atque adeo (per propositionem 21 hujus) mens non nisi durante corpore obnoxia est affectibus qui ad passiones referuntur. Q.E.D.

---

Spinoza, Pars quinta. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/spinoza.ethica5.html.
