# Pars secunda 1.1-16

Spinoza, Pars secunda, 1.1 to 1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/spinoza/pars-secunda/1.1

PARS SECUNDA DE NATURA ET ORIGINE MENTIS Transeo jam ad ea explicanda quæ ex Dei sive Entis æterni et infiniti essentia necessario debuerunt sequi. Non quidem omnia; infinita enim infinitis modis ex ipsa debere sequi propositione 16 partis I demonstravimus sed ea solummodo quæ nos ad mentis humanæ ejusque summæ beatitudinis cognitionem quasi manu ducere possunt. DEFINITIONES I . Per corpus intelligo modum qui Dei essentiam quatenus ut res extensa consideratur, certo et determinato modo exprimit; vide corollarium propositionis 25 partis I. II . Ad essentiam alicujus rei id pertinere dico quo dato res necessario ponitur et quo sublato res necessario tollitur; vel id sine quo res et vice versa id quod sine re nec esse nec concipi potest. III . Per ideam intelligo mentis conceptum quem mens format propterea quod res est cogitans. EXPLICATIO : Dico potius conceptum quam perceptionem quia perceptionis nomen indicare videtur mentem ab objecto pati. At conceptus actionem mentis exprimere videtur. IV . Per ideam adæquatam intelligo ideam quæ quatenus in se sine relatione ad objectum consideratur, omnes veræ ideæ proprietates sive denominationes intrinsecas habet. EXPLICATIO : Dico intrinsecas ut illam secludam quæ extrinseca est nempe convenientiam ideæ cum suo ideato. V . Duratio est indefinita existendi continuatio. EXPLICATIO : Dico indefinitam quia per ipsam rei existentis naturam determinari nequaquam potest neque etiam a causa efficiente quæ scilicet rei existentiam necessario ponit, non autem tollit. VI . Per realitatem et perfectionem idem intelligo. VII . Per res singulares intelligo res quæ finitæ sunt et determinatam habent existentiam. Quod si plura individua in una actione ita concurrant ut omnia simul unius effectus sint causa, eadem omnia eatenus ut unam rem singularem considero. AXIOMATA I . Hominis essentia non involvit necessariam existentiam hoc est ex naturæ ordine tam fieri potest ut hic et ille homo existat quam ut non existat.

---

Spinoza, Pars secunda. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/spinoza.ethica2.html.
