# Pars secunda 1.142-150

Spinoza, Pars secunda, 1.142 to 1.150. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/spinoza/pars-secunda/1.142

COROLLARIUM : Hinc sequitur omnes res particulares contingentes et corruptibiles esse. Nam de earum duratione nullam adæquatam cognitionem habere possumus (per propositionem præcedentem) et hoc est id quod per rerum contingentiam et corruptionis possibilitatem nobis est intelligendum (vide scholium I propositionis 33 partis I). Nam (per propositionem 29 partis I) præter hoc nullum datur contingens. PROPOSITIO XXXII : Omnes ideæ quatenus ad Deum referuntur, veræ sunt. DEMONSTRATIO : Omnes enim ideæ quæ in Deo sunt, cum suis ideatis omnino conveniunt (per corollarium propositionis 7 hujus) adeoque (per axioma 6 partis I) omnes veræ sunt. Q.E.D. PROPOSITIO XXXIII : Nihil in ideis positivum est propter quod falsæ dicuntur. DEMONSTRATIO : Si negas, concipe si fieri potest, modum positivum cogitandi qui formam erroris sive falsitatis constituat. Hic cogitandi modus non potest esse in Deo (per propositionem præcedentem); extra Deum autem etiam nec esse nec concipi potest (per propositionem 15 partis I). Atque adeo nihil potest dari positivum in ideis propter quod falsæ dicuntur. Q.E.D. PROPOSITIO XXXIV : Omnis idea quæ in nobis est absoluta sive adæquata et perfecta, vera est. DEMONSTRATIO : Cum dicimus dari in nobis ideam adæquatam et perfectam, nihil aliud dicimus (per corollarium propositionis 11 hujus) quam quod in Deo quatenus nostræ mentis essentiam constituit, detur idea adæquata et perfecta et consequenter (per propositionem 32 hujus) nihil aliud dicimus quam quod talis idea sit vera. Q.E.D. PROPOSITIO XXXV : Falsitas consistit in cognitionis privatione quam ideæ inadæquatæ sive mutilatæ et confusæ involvunt. DEMONSTRATIO : Nihil in ideis positivum datur quod falsitatis formam constituat (per propositionem 33 hujus); at falsitas in absoluta privatione consistere nequit (mentes enim, non corpora errare nec falli dicuntur) neque etiam in absoluta ignorantia; diversa enim sunt ignorare et errare; quare in cognitionis privatione quam rerum inadæquata cognitio sive ideæ inadæquatæ et confusæ involvunt, consistit. Q.E.D.

---

Spinoza, Pars secunda. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/spinoza.ethica2.html.
