Latin
1.74 to 1.79
Spinoza, Pars secunda 1.74-79
Not analysed yet
AXIOMA I : Omnes modi quibus corpus aliquod ab alio afficitur corpore, ex natura corporis affecti et simul ex natura corporis afficientis sequuntur ita ut unum idemque corpus diversimode moveatur pro diversitate naturæ corporum moventium et contra ut diversa corpora ab uno eodemque corpore diversimode moveantur. AXIOMA II : Cum corpus motum alteri quiescenti quod dimovere nequit, impingit, reflectitur ut moveri pergat et angulus lineæ motus reflectionis cum plano corporis quiescentis cui impegit, æqualis erit angulo quem linea motus incidentiæ cum eodem plano efficit. Atque hæc de corporibus simplicissimis quæ scilicet solo motu et quiete, celeritate et tarditate ab invicem distinguuntur :jam ad composita ascendamus. DEFINITIO : Cum corpora aliquot ejusdem aut diversæ magnitudinis a reliquis ita coercentur ut invicem incumbant vel si eodem aut diversis celeritatis gradibus moventur ut motus suos invicem certa quadam ratione communicent, illa corpora invicem unita dicemus et omnia simul unum corpus sive individuum componere quod a reliquis per hanc corporum unionem distinguitur. AXIOMA III : Quo partes individui vel corporis compositi secundum majores vel minores superficies sibi invicem incumbunt, eo difficilius vel facilius cogi possunt ut situm suum mutent et consequenter eo difficilius vel facilius effici potest ut ipsum individuum aliam figuram induat. Atque hinc corpora quorum partes secundum magnas superficies invicem incumbunt, dura, quorum autem partes secundum parvas, mollia et quorum denique partes inter se moventur, fluida vocabo. LEMMA IV : Si corporis sive individui quod ex pluribus corporibus componitur, quædam corpora segregentur et simul totidem alia ejusdem naturæ eorum loco succedant, retinebit individuum suam naturam uti antea absque ulla ejus formæ mutatione. DEMONSTRATIO : Corpora enim (per lemma 1) ratione substantiæ non distinguuntur; id autem quod formam individui constituit, in corporum unione (per definitionem præcedentem) consistit; atqui hæc (per hypothesin) tametsi corporum continua fiat mutatio, retinetur :retinebit ergo individuum tam ratione substantiæ quam modi suam naturam uti ante. Q.E. D.