# Pars secunda 1.87-99

Spinoza, Pars secunda, 1.87 to 1.99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/spinoza/pars-secunda/1.87

POSTULATA I. Corpus humanum componitur ex plurimis (diversæ naturæ) individuis quorum unumquodque valde compositum est. II . Individuorum ex quibus corpus humanum componitur quædam fluida, quædam mollia et quædam denique dura sunt. III . Individua corpus humanum componentia et consequenter ipsum humanum corpus a corporibus externis plurimis modis afficitur. IV . Corpus humanum indiget ut conservetur plurimis aliis corporibus a quibus continuo quasi regeneratur. V . Cum corporis humani pars fluida a corpore externo determinatur ut in aliam mollem sæpe impingat, ejus planum mutat et veluti quædam corporis externi impellentis vestigia eidem imprimit. VI . Corpus humanum potest corpora externa plurimis modis movere plurimisque modis disponere. PROPOSITIO XIV : Mens humana apta est ad plurima percipiendum et eo aptior quo ejus corpus pluribus modis disponi potest. DEMONSTRATIO : Corpus enim humanum (per postulata 3 et 6) plurimis modis a corporibus externis afficitur disponiturque ad corpora externa plurimis modis afficiendum. At omnia quæ in corpore humano contingunt (per propositionem 12 hujus) mens humana percipere debet; est ergo mens humana apta ad plurima percipiendum et eo aptior etc. Q.E.D. PROPOSITIO XV : Idea quæ esse formale humanæ mentis constituit non est simplex sed ex plurimis ideis composita. DEMONSTRATIO : Idea quæ esse formale humanæ mentis constituit, est idea corporis (per propositionem 13 hujus) quod (per postulatum 1) ex plurimis valde compositis individuis componitur. At cujuscunque individui corpus componentis datur necessario (per corollarium propositionis 8 hujus) in Deo idea; ergo (per propositionem 7 hujus) idea corporis humani ex plurimis hisce partium componentium ideis est composita. Q.E.D. PROPOSITIO XVI : Idea cujuscunque modi quo corpus humanum a corporibus externis afficitur, involvere debet naturam corporis humani et simul naturam corporis externi. DEMONSTRATIO : Omnes enim modi quibus corpus aliquod afficitur ex natura corporis affecti et simul ex natura corporis afficientis sequuntur (per axioma 1 post corollarium lemmatis 3) : quare eorum idea (per axioma 4 partis I) utriusque corporis naturam necessario involvet adeoque idea cujuscunque modi quo corpus humanum a corpore externo afficitur, corporis humani et corporis externi naturam involvit. Q.E.D.

---

Spinoza, Pars secunda. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/spinoza.ethica2.html.
