# Pars tertia 1.103-107

Spinoza, Pars tertia, 1.103 to 1.107. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/spinoza/pars-tertia/1.103

SCHOLIUM: Videmus itaque cum hominum natura plerumque ita comparatum esse ut eorum quibus male est, misereantur et quibus bene est, invideant et (per propositionem præcedentem) eo majore odio quo rem qua alium potiri imaginantur, magis amant. Videmus deinde ex eadem naturæ humanæ proprietate ex qua sequitur homines esse misericordes, sequi etiam eosdem esse invidos et ambitiosos. Denique si ipsam experientiam consulere velimus, ipsam hæc omnia docere experiemur præsertim si ad priores nostræ ætatis annos attenderimus. Nam pueros quia eorum corpus continuo veluti in æquilibrio est, ex hoc solo ridere vel flere experimur quod alios ridere vel flere vident et quicquid præterea vident alios facere, id imitari statim cupiunt et omnia denique sibi cupiunt quibus alios delectari imaginantur; nimirum quia rerum imagines uti diximus sunt ipsæ humani corporis affectiones sive modi quibus corpus humanum a causis externis afficitur disponiturque ad hoc vel illud agendum. PROPOSITIO XXXIII: Cum rem nobis similem amamus, conamur quantum possumus efficere ut nos contra amet. DEMONSTRATIO: Rem quam amamus præ reliquis quantum possumus imaginari conamur (per propositionem 12 hujus). Si igitur res nobis sit similis, ipsam præ reliquis lætitia afficere conabimur (per propositionem 29 hujus) sive conabimur quantum possumus efficere ut res amata lætitia afficiatur concomitante idea nostri hoc est (per scholium propositionis 13 hujus) ut nos contra amet. Q.E.D. PROPOSITIO XXXIV: Quo majore affectu rem amatam erga nos affectam esse imaginamur, eo magis gloriabimur. DEMONSTRATIO: Nos (per propositionem præcedentem) conamur quantum possumus ut res amata nos contra amet hoc est (per scholium propositionis 13 hujus) ut res amata lætitia afficiatur concomitante idea nostri. Quo itaque rem amatam majore lætitia nostra de causa affectam esse imaginamur, eo magis hic conatus juvatur hoc est (per propositionem 11 hujus cum ejus scholio) eo majore lætitia afficimur. At cum ex eo lætemur quod alium nobis similem lætitia affecimus, tum nosmet cum lætitia contemplamur (per propositionem 30 hujus) : ergo quo majore affectu rem amatam erga nos affectam esse imaginamur, eo majore lætitia nosmet contemplabimur sive (per scholium propositionis 30 hujus) eo magis gloriabimur. Q.E.D.

---

Spinoza, Pars tertia. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/spinoza.ethica3.html.
