Latin
1.125 to 1.132
Spinoza, Pars tertia 1.125-132
Not analysed yet
SCHOLIUM: Quod si se justam odii causam præbuisse imaginatur, tum (per propositionem 30 hujus et ejusdem scholium) pudore afficietur. Sed hoc (per propositionem 25 hujus) raro contingit. Præterea hæc odii reciprocatio oriri etiam potest ex eo quod odium sequatur conatus malum inferendi ei qui odio habetur (per propositionem 39 hujus). Qui igitur se odio haberi ab aliquo imaginatur, eundem alicujus mali sive tristitiæ causam imaginabitur atque adeo tristitia afficietur seu metu concomitante idea ejus qui ipsum odio habet tanquam causa hoc est odio contra afficietur ut supra. COROLLARIUM I: Qui quem amat odio erga se affectum imaginatur, odio et amore simul conflictabitur. Nam quatenus imaginatur ab eodem se odio haberi, determinatur (per propositionem præcedentem) ad eundem contra odio habendum. At (per hypothesin) ipsum nihilominus amat :ergo odio et amore simul conflictabitur. COROLLARIUM II: Si aliquis imaginatur ab aliquo quem antea nullo affectu prosecutus est, malum aliquod præ odio sibi illatum esse, statim idem malum eidem referre conabitur. DEMONSTRATIO: Qui aliquem odio erga se affectum esse imaginatur, eum contra (per præcedentem propositionem) odio habebit et (per propositionem 26 hujus) id omne comminisci conabitur quod eundem possit tristitia afficere atque id eidem (per propositionem 39 hujus) inferre studebit. At (per hypothesin) primum quod hujusmodi imaginatur, est malum sibi illatum; ergo idem statim eidem inferre conabitur. Q.E. D. SCHOLIUM: Conatus malum inferendi ei quem odimus ira vocatur; conatus autem malum nobis illatum referendi vindicta appellatur. PROPOSITIO XLI: Si quis ab aliquo se amari imaginatur nec se ullam ad id causam dedisse credit (quod per corollarium propositionis 15 et per propositionem 16 hujus fieri potest) eundem contra amabit. DEMONSTRATIO: Hæc propositio eadem via demonstratur ac præcedens. Cujus etiam scholium vide. SCHOLIUM: Quod si se justam amoris causam præbuisse crediderit, gloriabitur (per propositionem 30 hujus cum ejusdem scholio) quod quidem (per propositionem 25 hujus) frequentius contingit et cujus contrarium evenire diximus quando aliquis ab aliquo se odio haberi imaginatur (vide scholium propositionis præcedentis). Porro hic reciprocus amor et consequenter (per propositionem 39 hujus) conatus benefaciendi ei qui nos amat quique (per eandem propositionem 39 hujus) nobis benefacere conatur, gratia seu gratitudo vocatur atque adeo apparet homines longe paratiores esse ad vindictam quam ad referendum beneficium.